previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. quid primum querar aut unde potissimum, iudices, ordiar aut quod aut a quibus auxilium petam? deorumne immortalium, populine Romani, vestramne qui summam potestatem habetis hoc tempore fidem implorem? [30] pater occisus nefarie, domus obsessa ab inimicis, bona adempta, possessa1, direpta, fili vita infesta, saepe ferro atque insidiis appetita. quid ab his tot maleficiis sceleris abesse videtur? tamen haec aliis nefariis cumulant atque adaugent, crimen incredibile confingunt, testis in hunc et accusatores huiusce pecunia comparant; hanc condicionem misero ferunt ut optet2 utrum malit cervices T. Roscio dare an insutus in culleum3 per summum dedecus vitam amittere. patronos huic defuturos putaverunt; desunt; qui libere dicat, qui cum fide defendat, id quod in hac causa satis est45 non deest profecto, iudices. [31] et forsitan in suscipienda causa temere impulsus adulescentia fecerim; quoniam quidem semel suscepi, licet hercules undique omnes minae6 terrores periculaque impendeant7 omnia, succurram ac8 subibo. certum est deliberatumque quae ad causam pertinere arbitror, omnia non modo dicere verum etiam libenter audacter9 libereque dicere; nulla res tanta exsistet10, iudices, ut possit vim mihi maiorem adhibere metus quam fides. [32] etenim quis tam dissoluto animo est qui haec cum videat tacere ac neglegere possit? patrem meum, cum proscriptus non esset, iugulastis, occisum in proscriptorum numerum rettulistis, me domo mea per vim expulistis, patrimonium meum possidetis. quid voltis amplius? etiamne ad subsellia cum ferro atque telis venistis ut hic aut iuguletis aut condemnetis11?


1 possessio Passeratius

2 optet Beroaldus: optetur codd. T. A. Eberhard: om. codd.

3 culleum supplicium (-io ψ) parricidarum add. codd.: del. Hotoman

4 satis est ed. Mediol.: satis codd.: est satis Naugerius

5 Post satis add. quoniam quidem suscepi (ex §31) codd.: del. Heusinger

6 minae in me σχψ: immineant Halm (2): mihi minae Baiter

7 impendeant ed. R.: impediant σσχ: impendant cett.

8 ac atque σχψ

9 audaciter Lambinus (cf. §104)

10 exsistet ω: exsistat (-it ψ) cett.

11 condemnetis Sex. Roscium add. codd.: del. Lambinus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: