previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. [79] nunc, Eruci, ad te venio. conveniat mihi tecum necesse est, si ad hunc maleficium istud pertinet, aut ipsum sua manu fecisse, id quod negas, aut per aliquos liberos aut servos. liberosne? quos neque ut convenire1 potuerit neque qua ratione inducere neque ubi neque per quos neque qua spe aut quo pretio potes ostendere. ego contra ostendo non modo nihil eorum fecisse Sex. Roscium sed ne potuisse quidem facere, quod neque Romae multis annis fuerit neque de praediis umquam temere discesserit. restare tibi videbatur servorum nomen, quo quasi in portum reiectus a ceteris suspicionibus confugere posses; ubi scopulum offendis 'eius modi ut non modo ab hoc crimen2 resilire videas verum omnem suspicionem in vosmet ipsos recidere intellegas. [80] quid ergo est3 quo tamen4 accusator inopia argumentorum confugerit5? eius modi tempus erat' inquit 'ut homines volgo impune occiderentur; qua re hoc tu propter multitudinem sicariorum nullo negotio facere potuisti.' interdum6 mihi videris, Eruci, una mercede duas res adsequi velle, nos iudicio perfundere7, accusare autem eos ipsos a quibus mercedem accepisti. quid ais? volgo occidebantur? per quos et a quibus? nonne8 cogitas te a sectoribus huc adductum esse? quid postea? nescimus per ista tempora eosdem fere sectores fuisse collorum et bonorum? [81] ei denique qui tum armati dies noctesque concursabant9, qui Romae erant adsidui, qui omni tempore in praeda et in10 sanguine versabantur, sex. Roscio temporis illius acerbitatem iniquitatemque obicient et illam sicariorum multitudinem in qua ipsi duces ac principes erant huic crimini putabunt fore? qui non modo Romae non fuit sed omnino quid Romae ageretur nescivit11, propterea quod ruri adsiduus, quem ad modum tute confiteris, fuit.

[82] vereor ne aut molestus sim vobis, iudices, aut ne ingeniis vestris videar diffidere, si de tam perspicuis rebus diutius disseram. Eruci criminatio tota, ut arbitror, dissoluta est; nisi forte exspectatis ut illa diluam quae de peculatu ac de eius modi rebus commenticiis inaudita nobis ante hoc tempus ac nova obiecit; quae mihi iste visus est ex alia12 oratione declamare quam in alium reum commentaretur; ita neque ad crimen parricidi neque ad eum qui causam dicit pertinebant13; de quibus quoniam14 verbo arguit, verbo satis est negare. si quid est quod ad testis reservet, ibi quoque nos15, ut in ipsa causa, paratiores reperiet quam putabat.


1 convenire ed. Guar.: conveniret (-em ω) codd.

2 crimine σφω

3 quid est ergo ψ

4 tamen ς: tandem cett.

5 confugit Madvig

6 interdum cod. (?) Vrsini: interim mei

7 perfundere pessundare Trojel: pervertere Halm (cf. Suet. Domit. 8 perfusoriis assertionibus)

8 nonne non Ernesti

9 concursabant concurabant ς: circumcursabant (cucurs. ψ1) ψ2

10 et in ω: et cett.

11 nescivit Madvig: nesciret codd.

12 alia aliena Passeratius: aliqua A. Eberhard

13 pertinebant Naugerius (2): pertinebat codd.

14 quoniam (quõ ς: qm ς mg) σσχ: cum Aω: quomodo πψ: uno φ

15 ibi quoque nos σσχ, Madvig: ibi nos quoque cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: