26.
[71]
O singularem sapientiam, iudices! nonne videntur hunc hominem
ex rerum natura sustulisse et eripuisse cui repente caelum, solem,
aquam terramque ademerint ut, qui eum necasset unde ipse natus
esset1, careret eis rebus omnibus ex quibus omnia nata esse dicuntur?
noluerunt feris corpus obicere ne bestiis quoque quae tantum scelus
attigissent
immanioribus uteremur; non sic nudos in flumen deicere ne, cum
delati essent in mare, ipsum2 polluerent quo cetera quae violata sunt
expiari putantur; denique nihil tam vile neque tam volgare est cuius
partem ullam reliquerint.
[72]
etenim quid tam est3 commune quam
spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis? ita
vivunt, dum possunt, ut ducere animam4 de caelo non queant, ita
moriuntur ut eorum ossa terra non tangat5, ita iactantur fluctibus ut
numquam adluantur6, ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem
mortui conquiescant. tanti malefici crimen, cui maleficio tam insigne
supplicium est constitutum, probare te, Eruci, censes posse talibus
viris, si ne causam quidem malefici protuleris? si hunc apud
bonorum emptores ipsos accusares eique iudicio Chrysogonus
praeesset, tamen diligentius paratiusque venisses.
[73]
Vtrum quid agatur
non vides, an apud quos agatur? agitur de parricidio quod sine
multis causis suscipi non potest; apud homines autem prudentissimos
agitur qui intellegunt neminem ne minimum quidem
maleficium sine causa admittere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.