previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. [21] ne diutius teneam1, iudices, societas coitur. cum nulla iam proscriptionis mentio fieret2, cum etiam qui3 antea metuerant redirent ac iam defunctos sese periculis arbitrarentur, nomen refertur in tabulas Sex. Rosci4, hominis studiosissimi nobilitatis; manceps fit Chrysogonus; tria praedia vel nobilissima Capitoni propria traduntur, quae hodie possidet; in reliquas omnis fortunas iste T. Roscius nomine Chrysogoni, quem ad modum ipse dicit, impetum facit. haec5 omnia, iudices, imprudente L. Sulla facta esse certo6 scio. [22] neque enim mirum, cum eodem tempore et ea quae praeterita sunt reparet7 et ea quae videntur instare praeparet, cum et pacis constituendae rationem et belli gerendi potestatem solus habeat, cum omnes in unum spectent, unus omnia gubernet, cum tot tantisque negotiis distentus sit ut respirare libere non possit, si aliquid non animadvertat, cum praesertim tam multi occupationem eius observent tempusque aucupentur ut, simul atque ille despexerit, aliquid huiusce modi moliantur. huc accedit quod, quamvis ille felix sit, sicut est, tamen in8 tanta felicitate nemo potest esse in magna familia qui neminem neque servum neque libertum improbum habeat. [23] interea iste T. Roscius, vir optimus, procurator Chrysogoni, Ameriam venit, in praedia huius invadit, hunc miserum, luctu perditum9, qui nondum etiam omnia paterno funeri iusta solvisset, nudum eicit10 domo atque focis patriis disque penatibus praecipitem, iudices, exturbat11, ipse amplissimae pecuniae fit dominus. qui in sua re fuisset egentissimus, erat, ut fit, insolens in aliena12; multa palam domum suam auferebat, plura clam de medio removebat, non pauca suis adiutoribus large effuseque donabat, reliqua constituta auctione vendebat.


1 diutius vos teneam ed. V

2 cum nulla... fieret Charisius (K. i. 264) Diomedes (K. i. 390): cum... nulla fieret codd.

3 qui omnes qui Diomedes

4 nomen... Rosci Charisius et Diomedes, om. codd.

5 facit haec bona emuntur sestertiorum duobus milibus nummum add. codd. (ex §6): del. Kayser

6 certo s: certe mei

7 reparet cod. Lambini: om. mei: sanet Rinkes

8 in del. Lambinus

9 perditum w: praeditum (pro- π) cett.

10 eicit ed. V, Sylvius: eiecit codd.

11 iudices exturbat πφ1ψω: iudices sex (Sex. A) turbat ςαχ: Sex. Ro. (om. Ro. ψ2) iud. exturbat σψ2

12 aliena Arusian. (K. vii. 486): alienam codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: