4.
[9]
his de rebus tantis tamque atrocibus neque satis me commode
dicere neque satis graviter conqueri neque satis libere vociferari
posse intellego. nam commoditati ingenium, gravitati aetas, libertati
tempora sunt impedimento. huc accedit summus timor quem mihi
natura pudorque meus attribuit et vestra dignitas et vis
adversariorum et Sex. Rosci pericula1. quapropter vos oro atque
obsecro, iudices, ut attente bonaque cum venia verba mea audiatis.
[10]
fide sapientiaque vestra fretus plus oneris sustuli quam ferre me
posse intellego. hoc onus si vos aliqua ex parte adlevabitis, feram ut
potero studio et industria, iudices; sin a vobis, id quod non spero,
deserar, tamen animo non deficiam et id quod suscepi quoad potero
perferam. quod si perferre non potero2, opprimi me onere offici malo
quam id quod mihi cum fide semel impositum est aut propter
perfidiam abicere aut propter infirmitatem animi deponere.
[11]
te quoque magno opere, M. Fanni, quaeso ut, qualem te iam antea
populo Romano praebuisti, cum huic eidem3 quaestioni iudex4
praeesses, talem te et nobis et rei5 publicae hoc tempore impertias.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.