previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. [119] etenim, quoniam fidem magistri cognostis, cognoscite1 nunc discipuli aequitatem. dixi iam antea saepe numero postulatos esse ab istis duos servos in quaestionem. tu semper, T. Rosci, recusasti. quaero abs te: 'Eine qui postulabant indigni erant qui impetrarent, an is te2 non commovebat pro quo postulabant, an res ipsa tibi iniqua videbatur?' postulabant homines nobilissimi atque integerrimi nostrae civitatis quos iam antea nominavi; qui ita vixerunt talesque a populo Romano putantur ut quicquid dicerent nemo esset qui non aequum putaret. postulabant autem pro homine miserrimo atque infelicissimo qui vel ipse sese in cruciatum dari cuperet, dum de patris morte quaereretur. [120] res porro abs te eius modi postulabatur ut nihil interesset, utrum eam rem3 recusares an de maleficio confiterere. quae cum4 ita sint, quaero abs te quam ob causam recusaris. cum occiditur Sex. Roscius ibidem fuerunt. servos ipsos, quod ad me attinet, neque arguo neque purgo; quod a vobis oppugnari5 video ne in quaestionem dentur, suspiciosum est; quod vero apud vos ipsos in honore tanto sunt, profecto necesse est sciant aliquid, quod si dixerint perniciosum vobis futurum sit. — in dominos quaeri de servis iniquum6 est. — at non quaeritur; sex. enim Roscius reus est; neque enim7, cum de hoc quaeritur, in dominos quaeritur ; vos enim dominos8 esse dicitis. — cum Chrysogono sunt. — ita credo; litteris eorum et urbanitate Chrysogonus ducitur ut inter suos omnium deliciarum atque omnium artium puerulos ex tot elegantissimis familiis lectos velit hos versari, homines paene operarios, ex Amerina disciplina patris familiae rusticani. [121] non ita est profecto, iudices; non est veri simile ut Chrysogonus horum litteras adamarit aut humanitatem, non ut rei familiaris negotio diligentiam cognorit eorum et fidem. est quiddam quod occultatur; quod quo studiosius ab istis9 opprimitur et absconditur, eo magis eminet et apparet. quid igitur?


1 cognoscitis Aπσφ

2 is te Heusinger: iste codd.

3 rem del. Halm (2)

4 cum om. ς in lac.

5 repugnari Sylvius

6 iniquom σσχ1 at non quaeritur Büchner: at ne quaeritur codd.: anne quaeritur Ascens. (2): at neque in vos quaeritur Madvig

7 neque enim neque in dominum Müller

8 in dominos quaeritur Halm:om. codd.

9 istis Halm: ipsis codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: