previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. [15] Sex. Roscius, pater huiusce, municeps Amerinus fuit, cum genere et nobilitate et pecunia non modo sui municipi verum etiam eius vicinitatis facile primus, tum gratia atque hospitiis florens hominum nobilissimorum. nam cum Metellis, Serviliis, Scipionibus erat ei non modo hospitium verum etiam domesticus usus et consuetudo, quas, ut aequum est, familias honestatis amplitudinisque gratia nomino. itaque1 ex suis omnibus2 commodis hoc solum filio reliquit; nam patrimonium domestici praedones vi ereptum possident, fama et vita innocentis ab hospitibus amicisque paternis defenditur. [16] hic3 cum omni tempore nobilitatis fautor fuisset tum hoc tumultu proximo, cum omnium nobilium dignitas et salus in discrimen veniret, praeter ceteros in ea vicinitate eam partem causamque opera, studio, auctoritate defendit. etenim rectum putabat pro eorum honestate se pugnare propter quos ipse honestissimus inter suos numerabatur. postea quam victoria constituta est ab armisque recessimus, cum proscriberentur homines4 atque ex omni regione caperentur ei qui adversarii fuisse putabantur, erat ille Romae frequens atque5 in foro et in ore omnium cotidie versabatur, magis ut exsultare victoria nobilitatis videretur quam timere ne quid ex ea calamitatis sibi accideret.

[17] erant ei veteres inimicitiae cum duobus Rosciis Amerinis, quorum alterum sedere in accusatorum subselliis video, alterum tria huiusce praedia possidere audio; quas inimicitias si tam cavere potuisset quam metuere solebat viveret. neque enim, iudices, iniuria metuebat. nam duo isti sunt T. Roscii, quorum alteri Capitoni cognomen est, iste qui adest Magnus vocatur, homines eius modi:6 alter plurimarum palmarum vetus ac nobilis gladiator habetur, hic autem nuper se ad eum lanistam contulit, quique7 ante hanc pugnam tiro esset quod sciam8, facile ipsum magistrum scelere audaciaque superavit.


1 itaque atque Halm (2)

2 ex omnibus suis ω

3 hic is Halm (2)

4 homines omnes A. Eberhard

5 atque om. pauci dett.

6 huius modi Reisig

7 quique Halm: qui codd.: et qui Madvig

8 quod sciam quod scientiam χω1, del. Garatoni

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: