previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. esto, causam proferre non potes. tametsi statim vicisse debeo, tamen de meo1 iure decedam et tibi quod in alia causa non concederem in hac concedam fretus huius innocentia. non quaero abs te qua re patrem Sex. Roscius occiderit, quaero quo modo occiderit. ita quaero abs te, C. Eruci: quo modo, et sic tecum agam ut meo loco vel respondendi vel interpellandi tibi potestatem faciam vel etiam, si quid voles, interrogandi. [74] quo modo occidit? ipse percussit an aliis occidendum dedit? si ipsum arguis, Romae non fuit; si per alios fecisse dicis, quaero quos2? servosne an liberos? si liberos3, quos homines? indidemne Ameria an hosce ex urbe sicarios? si Ameria4, qui sunt ei5? cur6 non nominantur? si Roma7, unde eos noverat Roscius qui Romam multis annis non venit neque umquam plus triduo fuit? ubi eos convenit? qui conlocutus8 est? quo modo persuasit? 'pretium dedit'; cui dedit? per quem dedit? unde aut quantum dedit? nonne his vestigiis ad caput malefici perveniri solet? et simul tibi in mentem veniat facito quem ad modum vitam huiusce depinxeris; hunc hominem ferum atque agrestem fuisse, numquam cum homine quoquam conlocutum esse, numquam in oppido constitisse. [75] qua in re praetereo illud quod mihi maximo argumento ad huius innocentiam poterat esse, in rusticis moribus, in victu arido, in hac horrida incultaque vita istius modi maleficia gigni non solere. Vt non omnem frugem neque arborem in omni agro reperire possis, sic non omne facinus in omni vita nascitur. in urbe luxuries creatur, ex luxuria9 exsistat avaritia necesse est, ex avaritia erumpat audacia, inde omnia scelera ac10 maleficia gignuntur; vita autem haec rustica quam tu agrestem vocas parsimoniae, diligentiae, iustitiae magistra est.


1 meo Madvig: in eo codd. (cf. Clu. 65)

2 quos ς, Richter: om. cett.

3 si liberos Madvig: om. codd.

4 si Ameria σχψ: si Ameriae cett.

5 ii ω Halm: hi cett.

6 cur quur σπψ1: quine χ: om. ς in lac. (cf. §108)

7 Roma ed. R. Stephani: Romae codd.

8 qui conlocutus G. Krüger: quicum locutus codd.

9 luxuria luxoriae ς: luxurie w

10 ac atque σχ: et A

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: