previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. [98] etiamne in tam perspicuis rebus argumentatio quaerenda aut coniectura capienda est1? nonne vobis haec quae audistis cernere oculis videmini, iudices? non illum miserum, ignarum casus sui, redeuntem a cena videtis, non positas insidias, non impetum repentinum? non versatur ante oculos vobis in caede Glaucia? non adest iste T. Roscius? non suis manibus in curru conlocat Automedontem illum, sui sceleris acerbissimi nefariaeque victoriae nuntium? non orat ut eam noctem pervigilet, ut honoris sui causa laboret, ut Capitoni quam primum nuntiet? [99] quid erat quod Capitonem primum scire vellet2? nescio, nisi hoc video, Capitonem in his bonis esse socium; de tribus et decem fundis tris nobilissimos fundos eum video possidere. [100] audio praeterea non hanc suspicionem nunc primum in Capitonem conferri; multas esse infamis eius3 palmas, hanc primam esse tamen lemniscatam quae Roma ei4 deferatur; nullum modum esse hominis occidendi quo ille non aliquot occiderit, multos ferro, multos veneno. habeo etiam dicere quem contra morem maiorum minorem annis lx de ponte in Tiberim deiecerit. quae5, si prodierit atque adeo cum prodieritscio enim proditurum esseaudiet. veniat modo, explicet suum volumen illud quod ei planum [101] facere possum Erucium conscripsisse; quod aiunt illum Sex. Roscio intentasse et minitatum6 esse se omnia illa pro testimonio esse dicturum. O praeclarum testem, iudices! o gravitatem dignam exspectatione! o vitam7 honestam atque eius modi ut libentibus animis ad eius8 testimonium vestrum ius iurandum accommodetis! profecto non tam perspicue nos istorum9 maleficia videremus, nisi ipsos caecos redderet cupiditas et avaritia et audacia.


1 est Madvig: sit codd.

2 vellet Ernesti: voluerit codd.: voluit Müller (cf. Zielinski p. 191)

3 infames eius Gruter: infamius (-is ψ) codd.

4 Roma ei Ernesti: Romae codd.

5 quae Naugerius: qui codd.

6 minitatum Hotoman: mentatum ς: meditatum cett.

7 vitam σσχ: iustam cett.

8 animis ad eiusmodi ut libentius animis add. ς mg.

9 nos istorum ψ2: nonistorum ς: istorum cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: