previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. [86] in hac enim causa cum viderent illos amplissimam pecuniam possidere, hunc in summa mendicitate esse, illud quidem non quaererent, cui bono fuisset, sed eo perspicuo1 crimen et suspicionem potius ad praedam adiungerent quam ad egestatem. quid si accedit eodem ut tenuis antea fueris? quid si ut avarus? quid si ut audax? quid si ut illius qui occisus est inimicissimus? num quaerenda causa2 quae te ad tantum facinus adduxerit3? quid ergo horum negari potest? tenuitas hominis eius modi est ut dissimulari non queat atque eo magis eluceat4 quo magis occultatur. [87] avaritiam praefers qui societatem coieris de municipis cognatique fortunis cum alienissimo. quam sis audax, ut alia obliviscar, hinc omnes intellegere potuerunt quod ex tota societate, hoc est ex tot sicariis, solus tu inventus es qui cum accusatoribus sederes atque os tuum non modo ostenderes sed etiam offerres. inimicitias tibi fuisse cum Sex. Roscio et magnas rei familiaris controversias concedas necesse est. [88] restat, iudices, ut hoc dubitemus, uter potius Sex. Roscium occiderit, is ad quem morte eius divitiae venerint, an is ad quem mendicitas, is5 qui antea tenuis fuerit, an is qui postea factus sit egentissimus, is qui ardens avaritia feratur infestus in suos, an is qui semper ita vixerit ut quaestum nosset nullum, fructum autem eum solum quem labore peperisset, is qui omnium sectorum audacissimus sit, an is qui propter fori iudiciorumque insolentiam non modo subsellia verum etiam urbem ipsam reformidet6, postremo, iudices, id quod ad rem mea sententia maxime pertinet, utrum inimicus potius an filius.


1 perspicuo Puteanus: perspicuum codd.

2 cause ωω: om. cett.

3 adduxerunt (edux. ς) σχψ

4 elucet Heumann

5 mendicitas is ψ: mendicitatis σπφω: mendicitas Aσχ

6 reformidet Lambinus: reformidat codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: