previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

50. [145] praedia mea tu possides, ego aliena misericordia vivo; concedo, et quod animus aequus est et1 quia necesse est. mea domus tibi patet, mihi clausa est; fero. familia mea maxima tu uteris2, ego servum habeo nullum; patior et ferendum puto. quid vis amplius? quid insequeris, quid oppugnas? qua in re tuam voluntatem laedi a me putas? ubi tuis commodis officio? quid tibi obsto? si spoliorum causa vis hominem occidere, spoliasti3; quid quaeris amplius? si inimicitiarum, quae sunt tibi inimicitiae cum eo cuius ante praedia possedisti quam ipsum cognosti4? si metus5, ab eone aliquid metuis quem vides ipsum ab se tam atrocem iniuriam propulsare non posse? sin, quod6 bona quae Rosci7 fuerunt tua facta sunt, idcirco hunc illius filium studes perdere, nonne ostendis id te vereri quod praeter ceteros tu metuere non debeas8 ne quando liberis proscriptorum bona patria reddantur? [146] facis iniuriam, Chrysogone, si maiorem spem emptionis tuae in huius exitio ponis quam in eis9 rebus quas L. Sulla gessit. quod si tibi causa nulla est cur hunc miserum tanta calamitate adfici velis, si tibi omnia sua praeter10 animam tradidit nec sibi quicquam paternum ne monumenti quidem causa reservavit11, per deos immortalis! quae ista tanta crudelitas est, quae tam fera immanisque natura? quis umquam praedo fuit tam nefarius, quis pirata tam barbarus ut, cum integram praedam sine sanguine habere posset, cruenta spolia detrahere mallet? [147] scis hunc nihil habere, nihil audere12, nihil posse, nihil umquam contra rem tuam cogitasse, et tamen oppugnas eum quem neque metuere potes neque odisse debes nec quicquam iam habere reliqui vides quod ei detrahere possis. Nisi hoc indignum putas, quod vestitum sedere in iudicio vides quem tu e patrimonio tamquam e naufragio nudum expulisti. quasi vero nescias hunc et ali et vestiri a Caecilia Baliarici13 filia, Nepotis sorore, spectatissima femina, quae cum patrem clarissimum14, amplissimos patruos, ornatissimum fratrem haberet, tamen, cum esset mulier, virtute perfecit ut, quanto honore ipsa ex illorum dignitate adficeretur, non minora illis ornamenta ex sua laude redderet.


1 est et Angelius: esset codd.

2 maxima tu uteris w: maximat uteris ς: maxima uteris cett.

3 spoliasti om. χ

4 cognovisti w, Halm

5 si metus Madvig: sin metuis codd.

6 quod Naugerius: om. codd.

7 Sex. Rosci Richter

8 debeas ς: debebas Heusinger

9 iis π: his cett.

10 praeter σχψ: propter cett.

11 causa reservavit ψ2: causa clare servavit cett.: causa clam reservavit pauci dett.

12 nihil audere del. Eussner

13 Baliarici Manutius: Baliaris codd.: Baliarici... sorore del. Garatoni

14 clarissimum patrem w, Halm

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: