5. quanta multitudo hominum convenerit ad hoc iudicium vides; quae
sit omnium mortalium exspectatio, quae cupiditas ut acria1 ac
severa iudicia fiant intellegis. longo intervallo iudicium inter
sicarios hoc primum committitur, cum interea caedes indignissimae
maximaeque factae sunt2; omnes hanc quaestionem te praetore
manifestis maleficiis cotidianoque sanguine dignissimam3 sperant
futuram.
[12]
qua vociferatione in ceteris iudiciis accusatores uti consuerunt, ea nos
hoc tempore utimur qui causam dicimus. petimus abs te, M. Fanni, a
vobisque, iudices, ut quam acerrime maleficia vindicetis, ut quam
fortissime hominibus audacissimis resistatis, ut hoc cogitetis, nisi in
hac causa qui vester animus sit ostendetis4, eo prorumpere hominum
cupiditatem et scelus et audaciam ut non modo clam verum etiam hic
in foro ante tribunal tuum, M. Fanni, ante pedes vestros, iudices,
inter ipsa subsellia caedes futurae sint.
[13]
etenim quid aliud hoc iudicio
temptatur nisi ut id fieri liceat? accusant ei qui in fortunas huius
invaserunt, causam dicit is cui praeter calamitatem nihil reliquerunt;
accusant ei quibus occidi patrem Sex. Rosci bono fuit, causam dicit is
cui non modo luctum mors patris attulit verum etiam egestatem;
accusant ei qui hunc ipsum5 iugulare summe cupierunt, causam dicit
is qui etiam ad hoc ipsum iudicium cum praesidio venit ne hic ibidem
ante oculos vestros trucidetur; denique accusant ei quos populus
poscit, causam dicit is qui unus relictus ex illorum nefaria caede
restat.
[14]
atque ut facilius intellegere possitis, iudices, ea quae facta
sunt indigniora esse quam haec sunt quae dicimus, ab initio res quem
ad modum gesta sit vobis6 exponemus, quo facilius et huius hominis
innocentissimi miserias et illorum audacias7 cognoscere possitis et rei
publicae calamitatem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3 dignissimam Madvig (cf. May in Phil. Rundsch. x. 223): dimissui ς: dimissius (demissius ψ: dimissus ω) cett.: remedio (remedium) esse E. F. Eberhard, Landgraf: (de manifestis maleficiis ante admissis cotidianoque sanguine Lambinus)
4 ostendetis ostenderitis Ernesti: ostendatis Matthiae
5 ipsum ipsi coni. Halm
6 vobis om. A
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.