previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

38. [109] venit in decem primis legatus in castra Capito. vos1 totam vitam naturam moresque hominis ex ipsa legatione cognoscite. Nisi intellexeritis, iudices, nullum esse officium, nullum ius tam sanctum atque integrum quod non eius scelus2 atque perfidia violarit et imminuerit, virum optimum esse eum iudicatote. [110] impedimento est3 quo minus de his rebus Sulla doceatur, ceterorum legatorum consilia et voluntatem Chrysogono enuntiat, monet ut provideat ne palam res agatur, ostendit, si sublata sit venditio bonorum, illum pecuniam grandem amissurum, sese capitis periculum aditurum; illum acuere4, hos qui simul erant missi fallere, illum identidem monere ut caveret, hisce insidiose spem falsam ostendere, eum illo contra hos inire consilia, horum consilia illi enuntiare, cum illo partem suam depecisci5, hisce aliqua fretus mora6 semper omnis aditus ad Sullam intercludere. postremo isto hortatore, auctore, intercessore ad Sullam legati non adierunt; istius fide ac potius perfidia decepti, id quod ex ipsis cognoscere poteritis, si accusator voluerit testimonium eis denuntiare, pro re certa spem falsam domum rettulerunt. in privatis rebus si qui rem mandatam [111] non modo malitiosius gessisset sui quaestus aut commodi causa verum etiam neglegentius, cum maiores summum admisisse dedecus existimabant. itaque mandati constitutum7 est iudicium non minus turpe quam furti, credo, propterea quod quibus in rebus ipsi interesse non possumus, in eis8 operae nostrae vicaria fides amicorum supponitur; quam qui laedit, oppugnat omnium commune praesidium et, quantum in ipso est, disturbat vitae societatem. non enim possumus omnia per nos agere; alius in alia est re magis utilis. idcirco amicitiae comparantur ut commune commodum mutuis officiis gubernetur. [112] quid recipis mandatum, si aut neglecturus aut ad tuum commodum conversurus es? cur mihi te offers ac meis commodis officio simulato officis et obstas? recede de medio; per alium transigam. suscipis onus offici quod te putas sustinere posse; quod maxime9 videtur grave eis qui minime ipsi leves sunt.


1 Capito. Vos scripsi: Capito || || ς: Capito cett.

2 eius scelus ed. R. Stephani: eiusce vis codd.

3 est om. Aψ1

4 acuere σχψ: ac vere cett.

5 depacisci χψ2ω

6 fretus mora w: fretumora ς: fretum ora (hora π2σχ) cett.: ficta mora Gronovius

7 constitutum ς

8 in his Aφψ

9 maxime Dobree: minime codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: