previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

46. ... aptam et ratione dispositam se habere existimant, qui in Sallentinis aut in Bruttiis habent unde vix ter in anno audire nuntium possunt. [133] alter tibi descendit de Palatio et aedibus suis; habet animi causa1 rus amoenum et suburbanum, plura praeterea praedia neque tamen ullum nisi praeclarum et propinquum. domus referta2 vasis Corinthiis et Deliacis, in quibus est authepsa illa quam tanto pretio nuper mercatus est ut qui praetereuntes quid praeco enumeraret3 audiebant fundum venire arbitrarentur. quid praeterea caelati argenti, quid stragulae vestis, quid pictarum tabularum, quid signorum, quid marmoris apud illum putatis esse? tantum scilicet quantum e multis splendidisque familiis in turba et rapinis coacervari una in domo4 potuit. familiam vero quantam et quam variis cum artificiis habeat quid ego dicam? [134] Mitto hasce artis volgaris, coquos5, pistores6, lecticarios; animi et aurium causa tot homines habet ut cotidiano cantu vocum et nervorum et tibiarum nocturnisque conviviis7 tota vicinitas personet. in hac vita, iudices, quos sumptus cotidianos, quas effusiones fieri putatis, quae vero convivia? honesta, credo, in eius modi domo, si domus haec habenda est potius quam8 officina nequitiae ac9 deversorium flagitiorum omnium. [135] ipse vero quem ad modum composito10 et dilibuto capillo passim per forum volitet cum magna caterva togatorum videtis11, iudices; videtis ut omnis despiciat, ut hominem prae se neminem putet, ut se solum beatum, solum potentem putet. quae vero efficiat et quae conetur si velim commemorare, vereor, iudices, ne quis imperitior existimet me causam nobilitatis victoriamque voluisse laedere. tametsi meo iure possum, si quid in hac parte mihi non placeat, vituperare; non enim vereor ne quis alienum me animum habuisse a causa nobilitatis existimet.


1 animi relaxandi causa ψ

2 referta fort. referta est

3 quid praeco enumeraret (-re ς) ς, Steinmetz: quid praeconum numerare ς: quid praeco enuntiare χ: quid precium nuntiare π: quid praetium numerare (enum- ψ2) Aφψ1ω: pecuniam numerare B

4 una in domo σχψ: una in (vi ABφ) nemo ςαβπφ: una in venio ω

5 coquos Aπψ: cocos cett.

6 pistores Naugerius: pictores codd.

7 conviciis Paul (cf. Mur. 13)

8 quam Bσχψ: om. catt.

9 ac et φχψ1ω

10 compto Bücheler delibuto Aχ1ω

11 videtis Reid: et invidetis iudices et unum (inium ς mg.) videtis ς: etiam videtis iudices cett.: om. B: del. Manutius: et unum videtis Steinmetz

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: