previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

43. [124] venio nunc ad illud nomen aureum Chrysogoni sub quo nomine tota societas latuit1; de quo, iudices, neque quo modo dicam neque quo modo taceam reperire possum. si enim taceo, vel maximam partem2 relinquo; sin autem dico, vereor ne non ille solus, id quod ad me nihil attinet, sed alii quoque plures laesos se3 putent. tametsi ita se res habet ut mihi in communem causam sectorum dicendum nihil magno opere videatur; haec enim causa nova profecto et singularis est. bonorum Sex. Rosci emptor est Chrysogonus4. [125] primum5 hoc videamus: eius hominis bona qua ratione venierunt aut quo modo venire potuerunt? atque hoc non ita quaeram, iudices, ut id dicam esse indignum, hominis innocentis bona venissesi enim haec audientur6 ac libere dicentur, non fuit tantus homo Sex. Roscius in civitate ut de eo potissimum conqueramurverum ego hoc7 quaero: qui potuerunt8 ista ipsa lege quae de proscriptione est, sive Valeria est sive Cornelianon enim novi nec scioverum ista ipsa lege bona Sex. Rosci venire qui potuerunt? [126] scriptum enim ita dicunt esse: VT AVT9 EORVM BONA VENEANT QVI PROSCRIPTI SVNT; quo in numero Sex. Roscius non est: AVT EORVM QVI IN ADVERSARIORVM PRAESIDIIS OCCISI SVNT. Dum praesidia ulla fuerunt, in Sullae praesidiis fuit; postea quam ab armis omnes recesserunt10, in summo otio rediens a cena Romae occisus est. si11 lege, bona quoque lege venisse fateor. sin autem constat contra omnis non modo12 veteres leges verum etiam novas occisum esse, bona quo iure aut quo modo aut qua lege venierint quaero.


1 latuit Madvig: statuit codd.

2 partem causae Kraffert

3 laesos se scripsi: laesos se esse codd. (cf. Zielinski p. 192)

4 emptor est Chrysogonus w: emptorẽ Chrysogonus ς: emptorem Chrysogonum cett.

5 primum ς

6 audientur audaciter Richter ac] ac || ς: aut σχψ: fort. atque

7 ego hoc om. hoc A: om. ego w, Halm

8 potuerint ς

9 ut aut scripsi: ut ut ς: ut cett. veneant ς: veniant cett.

10 omnes recesserunt scripsi: recesserunt (disceps. σχ. disces. ψ) codd.: recessum est C. Stephanus: recessimus Richter

11 si ψ2: om. cett.

12 modo more Ernesti

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: