previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

48. etenim qui haec vituperare volunt1 Chrysogonum tantum posse queruntur; qui laudare volunt concessum ei non esse commemorant. ac iam nihil est quod quisquam aut tam stultus aut tam improbus sit qui dicat2: 'vellem quidem liceret; hoc dixissem.' dicas licet. 'hoc fecissem.' facias licet; nemo prohibet. 'hoc decrevissem.' decerne3, modo recte; omnes approbabunt. 'hoc iudicassem.' laudabunt omnes, si recte et ordine iudicaris. [139] dum necesse erat resque ipsa cogebat, unus omnia poterat4; qui postea quam magistratus creavit legesque constituit, sua cuique procuratio auctoritasque est restituta. quam si retinere volunt5 ei qui reciperarunt in perpetuum poterunt obtinere; sin has caedis et rapinas et hos tantos tamque profusos sumptus aut facient aut approbabuntnolo in eos gravius quicquam ne ominis6 quidem causa dicere, unum hoc dico: nostri isti nobiles nisi vigilantes et boni et fortes et misericordes erunt, eis hominibus in quibus haec erunt ornamenta sua concedant necesse est. [140] quapropter desinant aliquando dicere male aliquem locutum esse, si qui vere ac libere locutus sit, desinant suam causam cum Chrysogono communicare, desinant, si ille laesus sit, de se aliquid detractum arbitrari, videant ne turpe miserumque sit eos qui equestrem splendorem pati non potuerunt servi nequissimi dominationem ferre posse. quae quidem dominatio, iudices, in aliis rebus antea versabatur, nunc vero quam viam munitet et quod7 iter adfectet8 videtis, ad fidem, ad ius iurandum, ad iudicia vestra, ad id quod solum prope in civitate sincerum sanctumque restat. [141] hic ne9 etiam sese putat aliquid posse Chrysogonus? hicne10 etiam potens esse volt? O rem miseram atque acerbam! neque me hercules hoc indigne fero, quod verear ne quid possit, verum quod ausus est, quod speravit sese apud talis viros aliquid ad perniciem posse11 innocentis, id ipsum queror.


1 volent σπφω

2 quid dicat ς equidem Siesbeye

3 decerne || ς: decernere A

4 potuerat A

5 volent Richter

6 ominis Manutius: hominis codd.

7 et quod quod ψ2: quo Boemoraeus

8 quam... adfectet e poeta sumptum esse putavit Gruter

9 hicine Halm

10 hicne scripsi: hic... ς: hic cett.

11 posse χψ: om. cett. mei (ante ad hab. s): valiturum Halm (2)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: