previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

33. [92] video igitur causas esse permultas quae istum impellerent; videamus nunc ecquae1 facultas suscipiendi malefici fuerit. Vbi occisus est Sex. Roscius? — Romae. — quid? tu, T. Rosci2, ubi tunc eras? — Romae. verum quid ad rem? et alii multi. — quasi nunc3 id agatur quis ex tanta multitudine occiderit, ac non hoc quaeratur, eum qui Romae sit occisus utrum veri similius sit ab eo esse occisum qui adsiduus eo tempore Romae fuerit, an ab eo qui multis annis Romam omnino non accesserit. [93] age nunc ceteras quoque facultates4 consideremus. erat tum multitudo sicariorum, id quod commemoravit Erucius, et homines impune occidebantur. quid? ea multitudo quae erat? opinor, aut eorum qui in bonis erant occupati, aut eorum qui ab eis conducebantur ut aliquem occiderent. si eos putas qui alienum appetebant, tu es in eo numero qui nostra pecunia dives es; sin eos quos qui leviore nomine appellant percussores vocant, quaere in cuius fide sint et clientela; mihi crede, aliquem de societate tua reperies; et, quicquid tu contra dixeris, id cum defensione nostra contendito; ita facillime causa Sex. Rosci cum tua conferetur. [94] dices: 'quid postea, si Romae adsiduus fui?' respondebo: 'at ego omnino non fui.' — fateor me sectorem esse, verum et alii multi. — at ego, ut tute arguis, agricola et rusticus. — non continuo, si me in gregem sicariorum contuli, sum sicarius. — at ego profecto qui ne novi quidem quemquam sicarium longe absum ab eius modi crimine. permulta sunt quae dici possunt qua re intellegatur summam tibi facultatem fuisse malefici suscipiendi; quae non modo idcirco praetereo quod te ipsum non libenter accuso verum eo magis etiam quod, si de illis caedibus velim commemorare quae tum factae sunt ista eadem ratione qua Sex. Roscius occisus est, vereor ne ad pluris oratio mea pertinere videatur.


1 ecquae Naugerius: et quae codd.

2 tu T. w: ut ς: tu cett.

3 nunc non σψ2

4 quoque facultates edd. VR. Garatoni: facultates quoque codd. (cf. §83)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: