previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. ergo idcirco turpis haec culpa est, quod duas res sanctissimas violat, amicitiam et fidem. nam neque mandat quisquam fere nisi amico neque credit nisi ei quem fidelem putat. perditissimi est igitur hominis simul et amicitiam dissolvere et fallere eum qui laesus non esset, nisi credidisset. [113] itane est? in minimis rebus qui mandatum neglexerit, turpissimo iudicio condemnetur necesse est, in re tanta cum is cui fama mortui, fortunae vivi commendatae sunt atque concreditae, ignominia mortuum, inopia vivum1 adfecerit, is inter honestos homines atque adeo inter vivos numerabitur? in minimis privatisque rebus etiam neglegentia in crimen mandati2 iudiciumque infamiae3 vocatur4, propterea quod, si recte5 fiat, illum neglegere oporteat qui mandarit non illum qui mandatum receperit; in re tanta quae publice gesta atque commissa sit qui non neglegentia privatum aliquod commodum laeserit sed perfidia legationis ipsius caerimoniam polluerit maculaque adfecerit6, qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio damnabitur? [114] si hanc ei rem privatim Sex. Roscius mandavisset ut cum Chrysogono transigeret atque decideret, inque eam rem fidem suam, si quid opus esse putaret, interponeret, ille qui7 sese facturum recepisset, nonne, si ex eo negotio tantulum in rem suam convertisset, damnatus per arbitrum et rem restitueret et honestatem omnem amitteret? [115] nunc non hanc ei rem Sex. Roscius mandavit sed, id quod multo gravius est, ipse Sex. Roscius cum fama vita bonisque omnibus a decurionibus publice T. Roscio8 mandatus est; et ex eo T. Roscius non paululum9 nescio quid in rem suam convertit sed hunc funditus10 evertit bonis, ipse tria praedia sibi depectus est, voluntatem decurionum ac municipum omnium tantidem quanti fidem suam fecit.


1 inopia vivum Halm: egestate vivum cod. lannoctii: om. mei: lac.Sylvius

2 in crimen mandati mei: mandati in crimen s, Puteanus

3 infamiae Puteanus: infamia (in fama σς) codd.: infame Lambinus

4 vocatur Lambinus: revocatur codd.

5 recte ratione 2 dett.

6 adfecerit asperserit Lambinus

7 ille qui illeque Madvig

8 T. Roscio Schütz: Roscio codd.: del. Hotoman

9 paululum ςαπφω: paulum σχψ

10 depactus ψ2 (cf. §110)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: