previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. [35] tres sunt res, quantum ego existimare possum, quae obstent hoc tempore Sex. Roscio, crimen adversariorum et audacia et potentia. criminis confictionem accusator Erucius1 suscepit, audaciae partis Roscii sibi poposcerunt2, Chrysogonus autem, is qui plurimum potest, potentia pugnat. de hisce omnibus rebus me dicere oportere intellego. quid igitur est? [36] non eodem modo de omnibus, ideo quod prima illa res ad meum officium pertinet, duas autem reliquas vobis populus Romanus imposuit; ego crimen oportet diluam, vos et audaciae resistere et hominum eius modi perniciosam atque intolerandam potentiam primo quoque tempore exstinguere atque opprimere debetis.

[37] occidisse patrem Sex. Roscius arguitur. scelestum, di immortales! ac nefarium facinus atque eius modi quo uno maleficio scelera omnia complexa esse videantur! etenim si, id quod praeclare a sapientibus dicitur, voltu saepe laeditur pietas, quod supplicium satis acre reperietur in eum qui mortem obtulerit parenti? pro quo mori ipsum, si res postularet, iura divina atque humana cogebant. [38] in hoc tanto, tam atroci, tam singulari maleficio, quod ita raro exstitit ut, si quando auditum sit3, portenti ac prodigi simile numeretur, quibus tandem tu, C. Eruci4, argumentis accusatorem censes uti oportere? nonne et audaciam eius qui in crimen vocetur singularem ostendere et mores feros immanemque naturam et vitam vitiis flagitiisque omnibus deditam, denique5 omnia ad perniciem profligata atque perdita? quorum tu nihil in Sex. Roscium ne obiciendi quidem causa contulisti.


1 accusator Erucius Erucius del. Madvig: accusator del. A. Eberhard (contra Victorinum, Rhet. M. p. 210)

2 depoposcerunt Victorinus

3 sit est Halm

4 tu C. Klotz: te C. (G. ς: GN. πχ1) codd.

5 denique Madvig: et denique codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: