previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

52. [150] verum si a Chrysogono, iudices, non impetramus ut pecunia nostra contentus sit, vitam ne petat, si ille adduci non potest ut, cum ademerit nobis omnia quae nostra erant propria, ne lucem quoque hanc quae communis est eripere cupiat, si non satis habet avaritiam suam pecunia explere, nisi etiam crudelitati sanguis praebitus1 sit, unum perfugium, iudices, una spes reliqua est Sex. Roscio eadem quae2 rei publicae, vestra pristina bonitas et misericordia. quae si manet, salvi etiam nunc esse possumus; sin ea crudelitas quae hoc tempore in re3 publica versata est vestros quoque animosid quod fieri profecto non potestduriores acerbioresque reddit4, actum est, iudices; inter feras satius est aetatem degere quam in hac tanta immanitate versari. [151] ad eamne rem vos reservati estis, ad eamne rem delecti ut eos condemnaretis quos sectores ac sicarii iugulare non potuissent? solent hoc boni imperatores facere cum proelium committunt, ut in eo loco quo fugam hostium fore arbitrentur milites conlocent, in quos si qui ex acie fugerint de improviso incidant. nimirum similiter arbitrantur isti bonorum emptores vos hic, talis viros, sedere qui excipiatis eos qui de suis manibus effugerint. di prohibeant, iudices, ne5 hoc quod maiores consilium publicum vocari voluerunt praesidium sectorum existimetur! [152] an vero, iudices, vos non intellegitis6 nihil aliud agi nisi ut proscriptorum liberi quavis ratione tollantur, et eius rei initium in vestro iure iurando atque in Sex. Rosci periculo quaeri? Dubium7 est ad quem maleficium pertineat, cum videatis ex altera parte sectorem, inimicum, sicarium eundemque accusatorem hoc tempore, ex altera parte egentem, probatum suis filium, in quo non modo culpa nulla sed ne suspicio quidem potuit consistere? numquid hic8 aliud videtis obstare Roscio9 nisi quod patris bona venierunt?


1 crudelitati sanguis praebitus Madvig: crudelitate (-i A) sanguinis praeditus codd.: fort. crudelitati sanguine perlitatum

2 eadem quae Naugerius (2): eademque codd.

3 in re p. ed. Mediol.: in rem p. codd.

4 reddidit ψ

5 ne Whitte: ut codd.

6 intellegetis ςA

7 dubiumne w

8 hic huic Madvig

9 Roscio Sex. Roscio Halm: del. Madvig

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: