7.
[18]
nam cum hic Sex. Roscius esset Ameriae, T. autem
iste Roscius Romae, cum hic filius1 adsiduus in praediis esset
cumque se voluntate patris rei familiari vitaeque rusticae dedisset,
ipse2 autem frequens Romae esset, occiditur ad balneas Pallacinas3
rediens a cena Sex. Roscius. spero ex hoc ipso non esse obscurum ad
quem suspicio malefici pertineat; verum id quod adhuc est
suspiciosum4 nisi perspicuum res ipsa fecerit, hunc adfinem culpae
iudicatote.
[19]
occiso Sex. Roscio primus Ameriam nuntiat Mallius Glaucia quidam,
homo tenuis, libertinus, cliens et familiaris istius T. Rosci, et nuntiat
domum non fili sed T. Capitonis inimici; et cum post horam primam
noctis occisus esset, primo diluculo nuntius hic Ameriam venit;
decem horis nocturnis sex et quinquaginta milia passuum cisiis5 pervolavit,
non modo ut exoptatum inimico nuntium primus adferret sed
etiam cruorem inimici quam recentissimum telumque paulo ante e
corpore extractum ostenderet.
[20]
quadriduo quo haec gesta sunt res
ad Chrysogonum in castra
L. Sullae Volaterras defertur; magnitudo pecuniae demonstratur;
bonitas praediorum — nam fundos decem et tris reliquit qui Tiberim
fere omnes tangunt — huius inopia et solitudo commemoratur;
demonstrant, cum pater huiusce Sex. Roscius, homo tam splendidus
et gratiosus, nullo negotio sit occisus, perfacile hunc hominem
incautum et rusticum6 et Romae ignotum de medio tolli posse; ad eam
rem operam suam pollicentur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.