previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. [53] verum haec tu quoque1 intellegis esse nugatoria; illud quod coepimus videamus, quo certius argumentum odi reperiri nullo modo potest. 'exheredare pater filium cogitabat.' Mitto quaerere qua de causa; quaero qui scias; tametsi te dicere atque enumerare causas omnis oportebat, et id erat certi2 accusatoris officium qui tanti sceleris argueret explicare omnia vitia ac peccata fili quibus incensus parens potuerit animum inducere ut naturam ipsam vinceret, ut amorem illum penitus insitum eiceret ex animo3, ut denique patrem esse. sese oblivisceretur; quae sine magnis huiusce4 peccatis accidere potuisse non arbitror. [54] verum concedo tibi ut ea praetereas quae, cum taces, nulla esse concedis; illud5 quidem, voluisse exheredare, certe tu planum facere debes. quid ergo adfers qua re id factum putemus? vere nihil potes dicere6; finge aliquid saltem commode ut ne plane videaris id facere quod aperte facis, huius miseri fortunis et horum virorum talium dignitati inludere. exheredare filium voluit. quam ob causam? 'nescio.' exheredavitne? 'non.' quis prohibuit? 'cogitabat.' cogitabat7? cui dixit? 'nemini.' quid est aliud iudicio ac legibus ac maiestate vestra abuti ad quaestum atque ad8 libidinem nisi hoc modo accusare atque id obicere quod planum facere non modo non possis verum ne coneris quidem? [55] nemo nostrum est, Eruci, quin sciat tibi inimicitias cum Sex. Roscio nullas esse; vident omnes qua de causa huic9 inimicus venias; sciunt huiusce pecunia te adductum esse quid ergo est? ita tamen quaestus te cupidum esse oportebat ut horum existimationem et legem Remmiam10 putares aliquid valere oportere.


1 haec quoque tu ed. R

2 certe Pluygers

3 ex animo del. May

4 huiusce |||| ς

5 illud Gulielmius: illum codd.

6 potes se dicere ς: potes edicere Gulielmius: fort. potes elicere

7 alterum cogitabat om. w, del. Madvig

8 atque ad atque Aχ1

9 huic Beroaldus: huc codd.

10 Remmiam rem miram A: Eruci iam ψ mg.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: