previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. [116] videte iam porro cetera, iudices, ut intellegatis fingi maleficium nullum1 posse quo iste sese non contaminarit. in rebus minoribus socium fallere turpissimum est aequeque turpe atque illud de quo ante dixi; neque iniuria, propterea quod auxilium sibi se putat adiunxisse qui eum altero rem communicavit. ad cuius igitur fidem confugiet, cum per eius fidem laeditur cui se commiserit? atque2 ea sunt animadvertenda peccata maxime quae difficillime praecaventur. tecti esse ad alienos possumus, intimi3 multa apertiora videant necesse est; socium cavere qui possumus? quem etiam si metuimus, ius offici laedimus. recte igitur maiores cum qui socium fefellisset in virorum bonorum numero non putarunt haberi oportere. [117] at vero T. Roscius non unum rei pecuniariae socium fefellit, quod, tametsi grave est, tamen aliquo modo posse ferri videtur, verum novem homines honestissimos4, eiusdem muneris, legationis, offici mandatorumque socios, induxit, decepit, destituit, adversariis tradidit, omni fraude et perfidia fefellit; qui de scelere suspicari eius5 nihil potuerunt, socium offici metuere non debuerunt, eius malitiam non viderunt, orationi vanae crediderunt. itaque nunc illi homines honestissimi propter istius insidias parum putantur cauti providique fuisse; iste qui initio proditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adversariis enuntiavit, deinde societatem cum ipsis adversariis coiit6, terret etiam nos ac minatur7 tribus praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus. in eius modi vita, iudices, in his tot tantisque flagitiis hoc quoque maleficium de quo iudicium est reperietis. [118] etenim quaerere ita debetis: ubi multa avare, multa audacter8, multa improbe, multa perfidiose facta videbitis, ibi scelus quoque latere inter illa tot flagitia putatote. tametsi hoc quidem minime latet quod ita promptum et propositum est ut non ex illis maleficiis quae in illo constat9 esse hoc intellegatur verum ex hoc etiam, si quo de10 illorum forte dubitabitur11, convincatur. quid tandem, quaeso, iudices? num aut ille lanista omnino iam a gladio recessisse12 videtur aut hic13 discipulus14 magistro tantulum de arte concedere? par est avaritia, similis improbitas, eadem impudentia, gemina audacia.


1 maleficum nullum fingi s, Halm

2 atqui σχψ

3 intumi (-temi A) mei

4 honestissimos fortissimos ed. V

5 de scelere suspicari eius scripsi: de eius scelere suspicari eius ς: de eius scelere suspicari π: de eius scelere suspicari cett.

6 coiit σχω: coit cett. (cf. Mur. 20)

7 ac || minatur ς: fort. ac dominatur (cf. §24)

8 audaciter Sylvius

9 constat ed. V: constant codd.

10 quo de Gulielmius: quod de codd.: quod Ascens. (2)

11 dubitatur Aσχψ1

12 gladio recessisse Madvig: gladiatore cessisse codd.: gladiatura cessisse Manutius

13 hic Schol.: is (his Aφ) codd.: iste ed. Lambin. A. D. 1584

14 discipulis ςαπ2φ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: