previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. at enim, cum duos filios haberet, alterum a se non dimittebat, alterum ruri esse patiebatur. quaeso, Eruci, ut hoc in bonam partem accipias; non enim exprobrandi causa sed commonendi gratia dicam. [46] si tibi fortuna non dedit ut patre certo nascerere ex quo intellegere posses qui animus patrius in liberos esset, at natura certe dedit ut humanitatis non parum haberes; eo accessit studium doctrinae ut ne a litteris quidem alienus esses. ecquid1 tandem tibi videtur, ut ad fabulas veniamus, senex ille Caecilianus minoris facere Eutychum, filium rusticum, quam illum alterum, Chaerestratum? — nam, ut opinor, hoc nomine estalterum in urbe secum honoris causa habere, alterum rus supplici causa relegasse? [47] 'quid ad istas ineptias abis?' inquies. quasi vero mihi difficile sit quamvis multos nominatim proferre, ne longius abeam, vel tribulis vel vicinos meos qui suos liberos quos plurimi faciunt agricolas2 adsiduos esse cupiunt. verum homines notos sumere odiosum est, cum et illud incertum sit velintne ei sese nominari, et3 nemo vobis magis notus futurus sit quam est hic Eutychus, et certe ad rem nihil intersit utrum hunc4 ego comicum adulescentem an aliquem ex agro Veienti5 nominem. etenim haec conficta arbitror esse a poetis6 ut effictos nostros mores in alienis personis expressamque imaginem7 vitae cotidianae videremus8. [48] age nunc, refer animum sis ad veritatem et considera non modo in Umbria atque in ea vicinitate sed in his veteribus municipiis quae studia a patribus familias9 maxime laudentur; iam profecto te intelleges inopia criminum summam laudem Sex. Roscio vitio et culpae dedisse.


1 esses. ecquid ed. C. Stephani: esset quid ς: esses quid cett.

2 agricolas ψ2: agriculos (agricos ψ1) cett.

3 ii σχ, Halm: hi cett.

4 hunc om. σφ

5 Veienti Fleckeisen (cf. Zielinski p. 191): Veiente ψ2: veientem ςA: venientem cett.

6 a poetis esse ed. R

7 imaginem nostram (nostrae Hotoman) add. codd., del. Madvig

8 videremus A, ed. Guar.: viderimus cett.

9 familias ed. Guar.: familiis codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: