previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

37. quaeritur etiam nunc quis cum nuntium miserit? nonne perspicuum est eundem qui Ameriam? curat Chrysogonus ut eius bona veneant1 statim; qui non norat hominem aut rem. at qui2 ei venit in mentem praedia concupiscere hominis ignoti quem omnino numquam viderat? Soletis, cum aliquid huiusce modi audistis3, iudices, continuo dicere: 'necesse est aliquem dixisse municipem aut vicinum; ei plerumque indicant, per eos plerique produntur.' hic nihil est quod suspicione occupetis4. [106] non enim ego ita disputabo: 'veri simile est Roscios5 istam rem ad Chrysogonum detulisse; erat enim eis cum Chrysogono iam antea amicitia; nam cum multos veteres a maioribus Roscii patronos hospitesque haberent, omnis eos colere atque observare destiterunt ac se in Chrysogoni fidem et clientelam contulerunt.6' [107] haec possum omnia vere dicere, sed in hac causa coniectura nihil opus est; ipsos certo scio non negare ad haec bona Chrysogonum accessisse impulsu suo. si eum qui indici causa7 partem acceperit oculis cernetis8, poteritisne dubitare, iudices, qui9 indicarit? qui sunt igitur in istis bonis quibus partem Chrysogonus dederit? duo Roscii. num quisnam praeterea? nemo est, iudices. num ergo dubium est quin ei obtulerint hanc praedam Chrysogono qui ab eo partem praedae tulerunt?

[108] age nunc ex ipsius Chrysogoni iudicio Rosciorum factum consideremus. si nihil in ista pugna Roscii quod operae pretium esset fecerant, quam ob causam a10 Chrysogono tantis praemiis donabantur? si nihil aliud fecerunt nisi rem detulerunt, nonne satis fuit eis11 gratias agi, denique, ut perliberaliter ageretur, honoris aliquid haberi? cur12 tria praedia tantae pecuniae statim Capitoni dantur? cur quae reliqua sunt iste T. Roscius13 omnia cum Chrysogono communiter possidet? nonne perspicuum est, iudices, has manubias Rosciis Chrysogonum re cognita concessisse?


1 veneant χψ: veniant cett.

2 at qui atque σχ

3 audistis ς: auditis cett.

4 suspicione occupetis Madvig: suspicionem hoc putetis codd.: suspicionem hanc putetis Sylvius

5 Roscios ς: Roscium cett.

6 ac... contulerunt om. A

7 indici causa scripsi: iudiciuae ς: indiciue A: iudicine φ: iudici ut ω: indicii cett.

8 cernetis cernentes ς: cernitis Aψ

9 qui quis Halm (cf. Zielinski p. 191)

10 a Ascens. (1): om. mei

11 iis (is ω) σπσχω, Madvig: his Aφψ

12 cur σψ: quur A: qur (qui φ) cett. (cf. §74)

13 T. Richter: om. codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: