previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[101]

[102] talia iactanti inaniter loquenti, ut alibiatque inrita iurgia iactat et voces dum iactat inanes” . aquilone ab Aquilone. ecce hic reddit ventum quem transierat, et a generali tempestate ad speciem transit.

[103] adversa contraria, quia ad Italiam navigantibus Aquilo contrarius est.

[104] franguntur remi vel gubernacula, vel quod melius est re vera remi. antiqui enim velis remisque navigabant, utvalidis incumbere remis, obliquat sinus in ventos” . et hoc de navi Aeneae, an de omnibus dixit? tum proram avertit alii 'prora' legi tradunt. avertit pro 'avertitur'. et est figura creberrima. potest namque pro activi verbi significatione passivum poni, ut estet pictis bellantur Amazones armispro bellant. nec nos debet movere quod bellor non facit, natura enim hoc prohibuit. nam conpone hoc verbum, et invenitur activum, facit enim debello debellor. et contra pro passivi verbi significatione activum ponitur, ut est hoc 'avertit' pro avertitur, etinsinuat pavorpro insinuatur, etnox umida caelo praecipitatpro praecipitatur. sed haec verba tantummodo pro se invicem ponuntur, quae et activa esse possunt et passiva, ut est averto avertor, praecipito praecipitor. ergo non possumus dicere quod quidam artigraphus, declinationes activi verbi et passivi pro se invicem poni. nam et neutralis verbi declinatio activa est et communis deponentisve passiva, et aliud est esse activum verbum, aliud habere activi verbi declinationem.

[105] dat latus inclinatur. cumvlo altitudine. cumulo] exuberante fluctu, cum cumulo. praeruptus in altum levatus.

[106] Hi pro illi vel alii, et bene dictics. his pro illis vel aliis. dehiscens valde hiscens. 'de' enim augentis est, ut in Terentiodeamo te Syre” .

[107] aperit ostendit, ut Sallustiuscaput aperire solitus” , id est nudare, ostendere. sic alibivisa aperire procul montes” . sane aliter hic 'aperit', aliter 'ostium aperit'. harenis et ab harenis et cum harenis, id est vel ab imo movebatur mare vel cum ipsis harenis, ut in tempestate solet.

[108] tris Latinum est. genetivus enim pluralis quotiens in 'ium' exit, accusativum pluralem in 'is' mittit, ut 'puppium puppis'; quotiens in 'um' exit, in 'es' mittit, ut 'patrum patres'. saxa latentia modo propter tempestatem, non ut quidam tradunt tranquillo mari; nam quemadmodum latent quae nomen habent? haec autem saxa inter Africam, Siciliam et Sardiniam et Italiam sunt, quae saxa ob hoc Itali aras vocant, quod ibi Afri et Romani foedus inierunt et fines imperii sui illic esse voluerunt. unde et Didolitora litoribus contraria, fluctibus undas inprecor” . quae arae a Sisennapropitiaevocantur. alii dicunt Graecos haec saxa βωμοὺς appellare. quidam insulam fuisse hunc locum tradunt, quae subito pessum ierit, cuius reliquias saxa haec exstare, in quibus aiunt Poenorum sacerdotes rem divinam facere solitos. has aras alii Neptunias vocant, sicut Claudius Quadrigarius I. annaliumapud aras, quae vocabantur Neptuniae” . Varro de ora maritima lib. Iut faciunt hi, qui ab Sardinia Siciliam aut contra petunt. nam si utramque ex conspectu amiserunt, sciunt periculose se navigare ac verentur in pelago latentem insulam, quem locum vocant aras” . torquet iacit, inmittit, uttorquet aquosam hiemem” . alibi 'torquet' deflectit, uttorquet medios nox umida currus” . alibi regit et frenat, utcuncta tuo qui bella pater sub numine torques” . alibi sustinet et fertaxem umero torquet stellis fulgentibus aptum” .

[109] saxa vocant itali mediis quae in fluctibus aras ordo est, quae saxa in mediis fluctibus Itali aras vocant. pro quibus hunc ordinem esse ait 'tris Notus abreptas mediis fluctibus in saxa latentia torquet'. alii 'mediis <quae> fluctibus aras' legunt, ut sit ordo 'saxa vocant Itali aras, quae mediis fluctibus', ut desit 'sunt'. Italos autem aliqui non qui in Italia nati sint, sed qui Latine loquantur accipiunt.

[110] dorsum inmane eminens, altum, secundum Homerum. vel certe eminens planities aut superficies durior. aut sic ait hic poeta 'dorsum' de saxo, ut Homerusνῶτα θαλάσσης” , sicut alibi ipsedorso dum pendet iniquo” . quidam 'inmane' pro malo accipiunt positum propter naufragia, quae ibi solent fieri; nam 'manum' bonum dicunt, ergo quod bono contrarium inmane; non enim potest pro magno accipi, <ut> alibiposuitque inmania templa” , quia non facile apparent haec saxa, nisi cum mare ventis movetur. 'dorsum' autem hoc loco non absurde ait, quia Graece arae ipsae ἳππου νῶτα dicuntur, ut Sinnius Capito tradidit, secundum Homerum. mari summo vel in summo, vel in placido.

[111] in brevia et syrtes id est in brevia syrtium, quo modomolemque et montes” . 'brevia' autem vadosa dicit, per quae possumus vadere. et syrtes syrtiumsinus duo sunt pares natura, inpares magnitudine” , ut Sallustius dicit.

[112] vadis vada τὰ βραχέα. Varro de ora maritima libro Isi ab aqua summa non alte est terra dicitur vadus” . et multi sic legunt 'inliditque vadis atque aggere cingit harenae'.

[113] lycios hi Troiae ad auxilium venerant, qui mortuo rege Pandaro Aeneam secuti sunt, unde et in secundo aitcomitum adfluxisse novorum” . fidum fidelem. utrumque nomen idem significat. quamvis quidam velint fidum amicum, fidelem servum dici. et sic pronuntiandum, ut dolorem adferat talis socii amissio.

[114] ipsius ante oculos ad maiorem dolorem: unde alibiquaeque ipse miserrima vidi” , itemqui nati coram me cernere letum fecisti” . ingens pontus magna pars ponti. et est tropus synecdoche. a vertice aut a puppi, quae vertex navis est, aut ab Aquilone, qui flat a mundi vertice, hoc est a septentrione, ut ipse alibihic vertex nobis semper sublimis” . quidam 'verticem' hic procellam accipiunt.

[115] in puppim pro puppim: addidit praepositionem. pronus πρηνής. non nulli sane 'pronum' adverbialiter legunt. magister Leucaspis, ut in sexto libroLeucaspim et Lyciae ductorem classis Orontem” .

[116] ter saepius, finitus numerus pro infinito. crebros enim fluctus facit Aquilo, ut Sallustiuscrebritate fluctuum ut Aquilone solet” . vel certe quod Graeci τρικυμίαν appellant, ut Sallustiustriplici fluctu” . ibidem 'ibidem' et 'ubinam' multi dubitant ubi esse debeat accentus, quia 'ibi' et 'ubi' naturaliter breves sunt, sed ratione finalitatis plerumque producuntur in versu, nescientes hanc esse rationem, quia pronuntiationis causa contra usum Latinum syllabis ultimis, quibus particulae adiunguntur, accentus tribuitur, ut 'musaque' 'illene' 'huiusce'. sic ergo et 'ibidem'.

[117] torquet agens circum in gyrum circumagit. vertex vertex dicitur circumacta in se unda et quae quasi sorbere videatur: quod de Charybdi legituratque imo barathri ter gurgite vastos sorbet in abruptum fluctus” , de qua ait SallustiusCharybdis, mare verticosum” .

[118] apparent aliud est 'parere' et aliud 'apparere'. 'parere' enim est oboedire, utparet amor dictis” , 'apparere' autem, videri, utapparet liquido sublimis in aere Nisus” . et haec observatio diligenter custodiri debet, licet eam auctores metri causa plerumque corrumpant. rari vel propter maris magnitudinem, vel quia una perierat navis. vel 'rari' de multis, ut ostendat statim alios plures periisse. et quomodo 'apparent', si 'ponto nox incubat atra'? aut quia 'crebris micat ignibus aether', aut quia ante ipsius oculos hoc evenit. nantes prima verbi positio est 'no nas nat', unde estnare per aestatem liquidam” . prima syllaba naturaliter longa est, licet 'natare' 'na' brevis sit in eadem significatione. in gurgite vasto tapinosis est, id est rei magnae humilis expositio. prudenter tamen Vergilius humilitatem sermonis epitheto sublevat, ut hoc loco 'vasto' addidit. item cum de equo loqueretur aitcavernas ingentes” .

[119] arma virum bene addidit 'virum', id est virorum. arma enim dicuntur cunctarum artium instrumenta, utCerealiaque arma” , itemcolligere arma iubetet alio locodicendum et quae sint duris agrestibus arma” . Troia differentia in hoc sermone est et in sensu et in syllabis. nam cum provinciam dicimus, nam Troia provincia, Ilium ipsa civitas, et principale est nomen, brevis est 'Tro'. quando autem non est principale et derivatio est, longa est 'Tro.', utTroius Aeneas” . gaza Persicus sermo est et significat divitias, unde Gaza urbs in Palaestina dicitur, quod in ea Cambyses rex Persarum cum Aegyptiis bellum inferret divitias suas condidit. est autem generis feminini, utet gaza laetus agresti” . quo exemplo apparet quoque superfluo quaeri a multis, quemadmodum potuerit aurum natare, nescientibus gazas, id est opes, dici omne quod possidemus. aut certe hyperbole tempestatis, ut etiam ponderosa ferri potuerint. per undas 'per' quidam nolunt * * * .

[120] iam validam zeugma est ab inferioribus 'vicit hiems'. quod fit et a superioribus et a medio, plerumque et ad utrumque respondet, utTroiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis et volucrum linguas et praepetis omina pinnae” . ecce hoc loco 'sentis' et ante dicta et sequentia concludit. ilionei antiptosis est, pro genetivo enim dativum posuit; nam constat huiusmodi Graeca nomina dativum singularem in ei diphthongum mittere, ut Orphei; nam illa solutio est cum Orphei separatim dicimus: nec modo 'Ilionei' possumus dicere adstrictum esse genetivum, ut ipse sit qui et dativus. quod si forte contingat, non regula mutatur, sed antiptosis fit, qua plerumque utuntur poetae, uturbem quam statuo vestra estpro urbs, itemhaeret pede pespro pedi.

[121] vectus qua vehebatur significat. et pro praesenti participio, quod non habemus, praeteritum posuit. in Latino enim sermone a passivo verbo praesens participium non est, neque ab activo praeteritum. sed quod uno sermone explicare non possumus aut circumlocutione ostendimus, aut si hoc nolumus, participium pro participio ponimus, sed usurpative, ut hoc loco factum est. abas Abantes aliquot tradunt: hic unus, Aeneae comes; alter quem in Troia Diomedes occidit; tertius est Argivus, cuius clipeum tertio libro Apollini consecrasse dicit Aeneam.

[122] vicit hiems 'hiems' duas res significat: aut tempus aut vim venti, per quam oritur tempestas. ergo pro loco intellegendum est. Acciusunde estis nautae huc hieme delati” . sic et Varro. laxis pro laxatis, nomen pro participio.

[123] imbrem imber dicitur umor omnis, ut Lucretius exigni terra atque anima nascuntur et imbri” , id est umore. imbrem] veteres enim omnem aquam imbrem dicebant. Ennius imbrem pro aqua marinaratibusque fremebat imber Neptuni” . fatiscunt abundanter aperiuntur; 'fatim' enim abundanter dicimus, unde et adfatim, hiscere autem aperiri, verbum frequentativum ab hiare.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: