previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[619]

[621] ante iovem supplex per vota precatus atqui Apollinem debuit invocare iaculaturus sagittas; sed dicimus ideo Iovem invocatum, quia omne initium et incrementum Iovi debetur, utab Iove principium musae” . unde nunc Ascanius non quid faciat, cogitat, sed quod primum faciat: inde invocat Iovem.

[622] ivppiter omnipotens hoc epitheton interdum ad gloriam numinis ponitur, interdum ad causam dicentis. namque hoc loco dicendo 'omnipotens' ostendit eum etiam his qui per se minus valent, praestare posse virtutem.

[623] ipse tibi bene 'ipse', quia adhuc pro Ascanio pater solebat sacrificare: nam ideo et 'sollemnia' ait, quae fieri solerent, ut se ostenderet, si victoria et pax esset secuta, etiam illius officii capacem esse. feram sollemnia dona 'feram' de iuvenco non dicimus, sed 'adducam'. intellegimus ergo alia dona eum ferre promisisse: singulis enim numinibus certa sunt dona quae offeruntur: inde eststrueremque suis altaria donis” , id est congruis.

[624] statvam ante aras aptam se daturum victimam ostendit: alibiet ductus cornu stabit sacer hircus ad aram” . quotiens enim victima reluctabatur, ostendebat se inprobari: Lucanusdiscussa fugit ab ara taurus” . 'iuvencum' autem secundum Romanas caerimonias dixit: nam Iovi de tauro non immolabatur, ut etiam in tertio diximus, nisi cum triumphi nomine suovetaurium fiebat: quod tamen ideo admissum est, quia non tantum Iovi, sed et aliis diis qui bello praesunt, sacrificatur. avrata fronte ita enim victimae ornari consueverant.

[625] candentem candidum: Iuvenalisduc in Capitolia magnum cretatumque bovem” . caput cum matre ferentem aequalem matri, nondum patri: Iuvenalisquem iam pudet ubera matris ducere, qui vexat nascenti robora cornu” .

[627] de parte serena ut non causae sit, sed augurii, et auspicii vis ostenderetur: solent enim tonitrua per tempestatem inferri.

[628] intonvit laevum prosperum: ut enim etiam supra diximus, quae sinistra nobis videntur, intuentibus caelum, illic dextra sunt: non quod sinistra bona sunt, sed quod dextra caeli nobis sinistra sunt. sonat una fatifer arcus simul atque cognovit augurium.

[629] et fugit melius 'effugit' legitur. et figura est 'horrendum effugit'.

[630] perque caput remuli venit figmenta haec vulnerum plerumque non sine ratione ponunt poetae: nam modo hunc ideo in capite dicit esse percussum, quia eum supra vaniloquum introduxerat et superbum: quod vitio capitis evenit: Horatiusattollens vacuum plus nimio gloria verticem” . sic Homerus Thersiten a tergo vulneratum dicit usque ad praecordianam ait μετάφρεναquia eum stultum induxerat. item de Achille dicit πόδας ὠκὺς Ἀχιλλεύς, quem legimus in talo esse vulneratum. vel ideo 'per caput et cava tempora', ut divinitus misso telo nulla pars alia corporis, sed caput vulneraretur, scilicet ut hominis, qui infanda et impia de religionibus dixerat, sacrilegium capite expiaretur.

[631] virtutem inlude 'inludo tibi' et 'insulto tibi' dicimus: nam 'inludo te' figuratum est, ut hoc loco, item 'insulto te': Sallustiusmultos a pueritia bonos insultaverat” .

[632] haec rutvlis pro 'talia': vitavit pronomen.

[633] hoc tantum ascanius et dixit et fecit.

[634] animosque ad s. t. aut suos, aut Ascanii, per favorem.

[636] acies urbemque syllepsis.

[637] nube sedens sicut solent numina: Iunonec tu me aeria solam nunc sede videres digna indigna pati” . victorem bene ei qui unum occiderat, addidit dignitatem. adfatvr ivlum non ita, ut Iulus audiret.

[641a] macte magis aucte, adfecte gloria. et est sermo tractus a sacris: quotiens enim aut tus aut vinum super victimam fundebatur, dicebant 'mactus est taurus vino vel ture', hoc est cumulata est hostia et magis aucta. 'macte' ergo pro 'mactus esto', vocativum pro nominativo posuit, ut Persiusstemmate quod Tusco ramum millesime ducis censoremve tuum vel quod trabeate salutaspro 'millesimus' et 'trabeatus', et Vergiliusvicinosque ignare paras invadere portuspro 'ignarus', et alibiquos Amasene paterpro 'Amasenus': sic ergo et 'macte' pro 'mactus'. quod autem 'esto' non addidit, ab antiquitate descivit; nam veteres 'macte esto' dicebant. sed hoc secutus suam consuetudinem fecit: nam et alibidives inaccessos ubi Solis filia lucoset iterumdives quae munera Didopraetermisit cuius rei dives, cum veteres 'dives illius rei' dicerent, quod ipse alibidives opum variarumetdives pictai vestis et auri” . item cum veteres natalem diem vel locum vel tempus dicerent, ut Horatiusnatalemque mares Delon Apolliniset Plautus in Pseudolonatalem hunc mihi diem scitis esse(Ps. 179), Vergilius his omissis dixitPhyllida mitte mihi, meus est natalis, Iolla” . ergo et hic ita subtraxit; nam integrum est 'macte esto nova virtute puer'. 'mactus' autem apud veteres etiam 'mactatus' dicebatur, ut EnniusLivius inde redit magno mactatus triumpho” . et Lucilius lib. V. “macte, inquam, virtute simulque his versibus esto” , et in pontificalibus sacrificantes dicebant deomacte hoc vino inferio esto” . nova virtvte aut magna et mira, utPollio et ipse facit nova carmina” : aut re vera 'nova', id est rudi, quantum ad bellum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: