previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[539]

[540] aequo dum marte aperta contentione, bello manifesto; sic enim dicimus. nam 'aequo' aequali non possumus accipere, cum soli interempti sint Itali.

[541] promissi dea facta potens honesta elocutio 'potens promissi'. promisisse autem eam per consensionem intellegimus: nam non promisit.

[542] imbvit initiavit. et bene 'sanguine': nam potest bellum et a discordia vel a dissensione inchoare.

[543] et caeli convexa per avras Probus, Asper, Donatus dicunt, hoc loco 'per' bis accipiendum, ut 'adloquitur Iunonem per caeli convexa et per auras'. potest tamen esse epexegesis 'per auras, id est caeli convexa': nec enim aliud sunt aurae. dicit etiam quidam commentariusFirmiani—'convecta' legendum, ut sit ipsa convecta: quod difficile in exemplaribus invenitur.

[544] victrix voti compos. adfatvr iam cum superbia. bene autem ei in principio denegavit orationem, quasi ad scelera festinanti: quam modo tribuit post bella iam coepta.

[545] bello discordia tristi Iuno enim belli poposcerat semina, haec ipsa etiam bella perfecit.

[546] dic in amicitiam coeant ac si diceret: ita bella commovi, ut ne tuo quidem imperio possint in pacem redire. et hoc est quod dixit 'adfatur voce superba'. alii dicunt: ego inter hos bella commisi, tu vicinos populos foederibus iunge et partibus Turni et Aeneae favere compelle: quod tamen, si vis, ego faciam; ut hinc sit 'ego, si qua super fortuna laborum est, ipsa regam'.

[548] certa voluntas si tua in hoc consentit auctoritas.

[550] insani martis amore Homeri epitheton.

[551] spargam arma meminit sui: nam supra dixitsere crimina belli” .

[552] terrorum et fravdis abunde est terror est ex morte tot hominum, fraus vero ex cervi vulneratione.

[553] stant belli cavsae manifestae sunt, vel placent, utstat conferre manum” .

[556] egregium veneris genus εἰρωνικῶς dictum est, ut alibiegregiam vero laudem et spolia ampla refertis” . ipse Latinus ac si diceret, quem Aeneae causa cogor odisse: unde et Amatae nulla fit mentio, quae est Troianis inimica. Urbanus tamen totum hunc locum per interrogationem accipit 'terrorum et fraudis abunde est? stant belli causae'? ut quasi per gratulationem non credat, sicut illud Terentiiquia plus cupio, minus credo” .

[557] super aetherias quia dixerat 'caeli convexa per auras'.

[561] attollit alas honesta volantis periphrasis.

[563] Italiae medio hunc locum umbilicum Italiae chorographi dicunt. est autem in latere Campaniae et Apuliae, ubi Hirpini sunt, et habet aquas sulphureas, ideo graviores, quia ambitur silvis. ideo autem ibi aditus esse dicitur inferorum, quod gravis odor iuxta accedentes necat, adeo ut victimae circa hunc locum non immolarentur, sed odore perirent ad aquam adplicatae. et hoc erat genus litationis. sciendum sane Varronem enumerare quot loca in Italia sint huius modi: unde etiam Donatus dicit Lucaniae esse qui describitur locus, circa fluvium qui Calor vocatur: quod ideo non procedit, quia ait 'Italiae medio'. sub montibus altis hoc nisi ad totam Italiam referas, non procedit: ut sit, est in vallibus Italiae montuosae: nam in hoc loco montes penitus non sunt.

[564] nobilis notus, quod et sequentia indicant.

[565] amsancti valles loci amsancti, id est omni parte sancti: quem dicit et silvis cinctum et fragoso fluvio torrente.

[568] hic specus horrendum hoc nomen apud maiores trium generum fuit. Ennius feminino posuit, Horatius masculinoquae nemora aut quos agor in specus” , Vergilius neutro, quod hodie in numero singulari tribus tantum utimur casibus 'hoc specus, huius specus, o specus'. nam pluralem tantum a genere masculino habemus in omnibus casibus: hinc estipsi in defossis specubus” . quamquam antiqui codices habeant 'hic specus horrendus'. spiracvla ditis aditus, a spirando. antiqui codices 'piracula' habent, quae dicta sunt ἀπὸ τῶν περάτων, hoc est a finibus inferorum.

[569] vorago Acherontis exaestuatio.

[570] condita erinys recepta, alii 'condit' legunt et 'se' subaudiunt.

[571] caelumque levabat relevabat, recreabat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: