previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[644]

[648] exultat amazon suspendendum 'exultat', ut 'Amazon' intellegas quasi Amazon; nam Camilla Volsca fuerat: sic in primodederatque comam diffundere ventis, venatrix” , id est quasi venatrix.

[649] pharetrata participium a feminino genere derivatum. unum autem exserta latus pro 'exsertum latus habens'.

[650] denset id est dense, sparse iacit. sane densentur plures res in unum, utvos unanimes densete catervas” . et declinatur 'denseo denses denset'.

[651] indefessa infatigabilis. et omnia ei arma Amazonum tradit, quas Titianus unimammas vocat: nam hoc est Amazon, quasi ἄνευ μαζοῦ, sine mamma. 'bipennis' autem dicitur, quod ex utraque parte habeat aciem, quasi duas pennas quas veteres dicebant.

[654] spicula fugientia pro 'ipsa fugiens'.

[655] at circum lectae comites subaudis 'dimicant', quod etiam sequens Amazonum indicat comparatio, quae inducuntur circa reginam bella tractantes: ne culpetur poeta, quod nullam earum pugnantem induxerit. larinaque virgo nomina haec nobilissimarum sunt Italiae feminarum. et 'aeratam' pro 'ferream', utmicat aereus ensis” .

[657] italides ut 'Sicelides' 'Atlantides'. †anque saeiarum ducem amazonam dicit velut amazonidas, utducit Amazonidum” . et est pulchra derivatio, non tamen vera: nam verum est 'Italae': 'Italis' autem, unde est 'Italides', magis patronymicon est, quam derivativum; sicut 'Belis', unde est 'Belides': et est Graecum. quas ipsa decus et ad delectas, et ad ipsam potest referri. 'decus' autem si ad Camillam, nobilitas, pulchritudo; si ad delectas, ornamentum, quas sibi elegit ornamentum, id est ad ornamentum. dia camilla generosa, εὐγενής; nam Graecum est. cuius nominis etymologiam plerique volunt venire ἀπὸ τοῦ Διός: quod si est, dicemus dissentire derivationem a principalitate: nam 'dia' 'di' producit, cum Διός corripiat: sicut e contra cum 'lux' 'lu' producat, 'lucerna' 'lu' corripit.

[658] pacisque bonae bellique ministras congruum paci epitheton dedit, ut eam bonam diceret, cum bellum e contra sit pessimum: nam sine dubio et 'belli saevi' diceret, si ratio versus admitteret. quidam 'bonum' interdum pro grandi accipiunt. bellique ministras non nulli 'ministras' modo ad bellum tantum referri volunt, ideoque coniunctionem incongrue positam, et ordinem esse 'decus pacis et ministras belli'. poterit et ita 'quas sibi decus delegit ministras bonae pacis et belli'.

[659] quales threiciae Tanais fluvius est, qui separat Asiam ab Europa, circa quem antea Amazones habitaverunt; unde se postea ad Thermodonta, fluvium Thraciae, transtulerunt: quod etiam Sallustius testatur, dicensdein campi Themiscyrei, quos habuere Amazones, ab Tanai flumine, incertum quam ob causam, digressae” . has quidam dicunt stato die solitas cum Scythis coire. flumina pro flumine, aut fluenta. thermodontis plenum est 'Thermodoon', sed per synaeresin 'Thermodon' fecit: unde 'don' circumflexum habebit accentum. Graeca enim nomina necesse est ut circumflectantur, quotiens fit synaeresis exigente metri necessitate. ergo si sit 'Thermodoon', 'do' acutum habebit accentum: quod si 'Thermodon' fecerit, et in finalem transfertur, et mutatur accentus: nam circumflexus fit.

[660] pulsant Ennius ad musasquae pedibus pulsatis Olympum” . bellantur pro 'bellant': nam solent verba pro verbis poni: unde nunc passivam declinationem sub activa posuit significatione, sicut in georgiciset placidam paci nutritor olivamfuturum tempus a passivo posuit pro praesenti ab activo: nam 'nutritor' pro 'nutri' posuit. inde est e contranox umida caelo praecipitat” .

[661] hippolyten haec Amazonum fuit regina, cui victae Hercules balteum sustulit. huius filia fuit Antiopa, quam Theseus rapuit, unde Hippolytus. martia aut bellicosa, aut Martis filia. quae ab Achille occisa ac mortua adamata est: ut non nulli vero adserunt, cum Achille concubuit, et ex eo Caystrum filium edidit, ex quo flumen Lydiae ita appellatur. refert autem aut addita est praepositio 're', id est 'fert', aut mutata pro 'infert'.

[662] vlulante tumultu ululatum veteres etiam vocem, quae redditur initio proelii, dicebant, quam Graeci ὀλολυγήν vocabant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: