previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[345]

[348] incipio super his his incipio, id est verbis. 'super' autem insuper, quis iam audebant: unde paulo post ait 'furor additus'. ivvenes fortissima frustra pectora ordo talis est: iuvenes, fortissima pectora, frustra succurritis urbi incensae, quia excesserunt omnes dii: unde si vobis cupido certa est, me sequi audentem extrema, moriamur et in media arma ruamus. [alii 'sequi' pro 'sequendi' accipiunt.] obscuritatem autem facit hoc loco et synchysis, id est hyperbati longa confusio, et falsa lectio: nam multi 'audendi' legunt, multi 'audenti'. sed neutrum procedit. ergo 'audentem' legendum est.

[351] excessere quia ante expugnationem evocabantur ab hostibus numina propter vitanda sacrilegia. inde est, quod Romani celatum esse voluerunt, in cuius dei tutela urbs Roma sit. et iure pontificum cautum est, ne suis nominibus dii Romani appellarentur, ne exaugurari possint. et in Capitolio fuit clipeus consecratus, cui inscriptum erat 'genio urbis Romae, sive mas sive femina'. et pontifices ita precabantur 'Iuppiter optime maxime, sive quo alio nomine te appellari volueris': nam ipse aitsequimur te, sancte deorum, quisquis es” .

[352] quibus subaudimus 'auxiliantibus', vel per quos stetit.

[353] moriamur et in media arma rvamus hysteroproteron quidem est; nam ante est in arma ruere, et sic mori. bene tamen 'moriamur' opportuniore loco posuit; ante enim dixerat 'quae sit rebus fortuna videtis'.

[354] una salus victis nullam sperare salutem plerumque enim desperatione robur augetur, ut Statiusest ubi dat vires nimius timor” . item scimus mortem captivitatis esse remedium. hoc ergo suadet, ut aut desperatione vincant, aut vitetur morte captivitas. salus nunc remedium.

[355] lupi cev hoc ad ferocitatem pertinet, 'nebula' ad noctem, 'catuli' ad liberos coniugesque. lupi cev] ordo [tamen] est 'ceu lupi'. et hoc est dictum ab exemplo. sane apud veteres 'lupus' promiscuum erat, ut Enniuslupus femina feta repente” . et bene belli negotium lupo comparavit, qui est in tutela Martis, dei bellici.

[356] raptores ab actu. atra in nebvla ab occasione; vel certe nocti comparavit. inproba ventris a necessitate et causa duplici: una 'quos inproba ventris exegit caecos rabies', altera 'catulique relicti faucibus expectant'.

[357] exegit exclusit, de latebris scilicet, ut Terentiusspectandae an exigendae sint vobis prius” . catulique sane catuli non solum canum sed et serpentum, utaut catulos tectis, aut ova relinquens” . Plautus etiam suumet ego te conculcabo, ut sus catulos suos” . relicti deserti et destituti, utcui pauca relicti iugere ruris” .

[358] faucibus expectant siccis id est nimia cupiditate aperiuntur.

[359] mediaeque tenemus hoc ad audaciam pertinet. et contra, ubi de timore agitnamque avia cursu dum sequor et nota excedo regione viarum” .

[360] cava umbra bonum epitheton; naturale enim est, ut obscurum sit omne concavum. vel 'cava' inani, et hinc adparet occidisse iam lunam; nam ideo et Androgeus falsus est.

[361] quis etiam Graecorum, utquis talia fando” . et bene interrupta narratione exclamavit, ut affectum moveret. lacrimis aequare labores? hypallage pro 'laboribus aequare lacrimas', utdare classibus austros” .

[363] urbs antiqua vel nobilis, vel quia duobus milibus octingentis annis regnasse firmatur. et quid est 'antiqua', ipse subiunxit 'multos dominata per annos'. sane hoc dolentis est, non narrantis.

[364] sternuntur inertia passim corpora aut non repugnantia, utpecora inter inertia votis optat aprum:” aut 'inertia', dum occiduntur, utinbellem avertis Romanis arcibus Indum” , hoc est avertendo ostendis inbellem. aut per somnum 'inertia'.

[365] relligiosa gradatim ascendit, 'vias', 'domos', 'templa'. videtur autem et diis invidiam facere, qui templa sua violari cadaveribus passi sunt. sane 'religiosus' et homo dicitur attentus ad religionem, et locus, qui divinum cultum et venerationem meretur. ergo 'religiosa' religionis plena. significat etiam metum. sane 'relligio' geminatur 'l' propter metri necessitatem.

[366] poenas dant moriuntur indigne: hoc enim proprie significat, utheu nimium virgo, nimium crudele luisti supplicium” , itemnunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas” .

[367] quondam hic praeteriti temporis est. redit in praecordia virtus atqui ait Horatiusnec vera virtus cum semel excidit, curat reponi deterioribus” . sed sententiae non semper generales sunt, sed interdum pro negotiorum qualitate formantur.

[368] victoresque cadunt danai generaliter dixit 'victores', id est ad fortunam partis retulit, quae vincebat; neque enim victores erant qui cadebant. crudelis ubique luctus ubique pavor aut utrobique, id est apud Graecos et apud Troianos; aut 'ubique' per totam civitatem.

[369] plurima mortis imago aut definitio timoris est, aut varietas mortis ostenditur, id est gladio, igni, ruina. alii intellegunt 'plurima mortis imago' aut frequentissima, aut praesentissima.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: