previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

panditur interea domus omnipotentis olympi secundum poeticum morem hoc dicit 'factus est dies', quia poetae dicunt matutino tempore aperiri caelum, noctu vero claudiunde est illudante diem clauso conponet Vesper Olympo” —nam et paulo post descripturus est noctem, utiamque dies caelo concesserat” , ut intellegamus alium diem esse consumptum, et nunc eum more solito noctis praetermisisse descriptionem. quamquam 'panditur caelum' etiam simpliciter possimus accipere, quovis tempore, scilicet ad numina convocanda: quod et melius est, quia ait 'interea', id est dum haec geruntur: nam 'interea' particula praeterita negotia coniungit futuris. olympi caeli, quasi ololampi, ideo quia totum lucet.

[2] divum pater pro 'divorum', sicut 'Argivum' 'Danaum' 'Teucrum'. videtur accusativi singularis specie pro genetivo plurali usus.

[3] sideream in sedem in astriferum circulum: non enim omnes circuli astriferi sunt, sed solus superior. aut 'sideream' lucidam dixit. unde ardvus omnes ut alibiet iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo despiciens mare velivolum” .

[4] castraque dardanidum spectat post generalitatem intulit speciem; consequens enim est, ut omnes terras videns, cernat etiam castra Troiana. non nulli sane 'Dardanidum' pro 'Dardanidarum' adserunt, ut sit genetivus generis masculini specie feminina.

[5] bipatentibus physice dixit: nam caelum patet ab ortu et occasu. est autem sermo Ennianus, tractus ab ostiis, quae ex utraque parte aperiuntur: unde et modo 'bipatentibus' apertis intellegimus. bipatentibus] quod intrantibus et exeuntibus pateant.

[6] caelicolae magni orationis istius intentio hoc agit, ut ab odiis Troianorum Iuno revocetur. quianam cur, quare: Ennianus sermo estquianam legiones caedimus ferro” .

[7] versa retro mutata, utquae te genitor sententia vertit?” quidam 'versa retro' intellegunt, quod rursus ad discordias videntur redisse. alii 'versa retro' pro 'inversum acta', quasi quae prius rectum iter pergebat, derivata. certatis aut contra vos, aut contra meam sententiam.

[8] abnveram bello Italiam concurrere teucris id est prohibueram Italiam contra Troianos bella suscipere. atqui dixit in primobellum ingens geret Italia” . quod ita solvitur: aut quia cum uno deo vel dea aliter loquiturunde est in primohic tibi, fabor enim, quando haec te cura remordet” —, aliter vero cum omnibus diis utilitatis causa propter removendam eorum contentionem et dissensionem: aut certe quia ait in primoternaque transierint Rutulis hiberna subactis” . illic enim dixit Aenean in Italia contra Rutulos tantum esse pugnaturum, nunc autem omnis est Italia in bella commota Iunonis instinctu, quod et Allecto promisit, utfinitimas in bella feram rumoribus urbes” , et Iuno pollicita est se magis esse facturam, utego, siqua super fortuna laborum est, ipsa regam” . 'abnueram' autem prohibueram, ut contra 'adnuit' promittit et consentit significat. abnveram b. i. c. t.] quo modo 'abnueram', cum ipse in primo dixeritbellum ingens geret Italia?” sed secundum sapientes quosdam alia est necessitas fati, alia voluntas deorum, vis nulla est: quod ipse manifestius in quinto ostendit his versibusvel quae portenderet ira magna deum vel quae fatorum posceret ordo” : nam et in primo de ira Iunonis aitacti fatis maria omnia circum” , et iterum in primo fatorum arcana se dixit moturum, non suam voluntatem ostensurum. sed ibi secreto filiae dicit, hic alter idem invidiose diis omnibus praesentibus videtur loqui propter removendam eorum dissensionem.

[9] quae contra vetitum discordia vetationem, prohibitionem meam. et sic dixit 'vetitum', ut 'aequum', unde estet servantissimus aequi” . sane sub comminatione omnium deorum maxime solam tangit Iunonem, cuius odia insequebantur hoc etiam bello Troianos: quod etiam sequentes Iovis allocutiones manifestius indicant.

[10] ferrumque lacessere pro 'ferro se lacessere'. ordo autem 'quis metus suasit aut hos arma sequi ferrumque lacessere'; non est enim, 'hos suasit', ne fiat σολοικοειδές: quamvis inveniatur huius modi figura, utIuturnam misero, fateor, succurrere fratri suasi” , et Enniusquis te persuasit?”

[11] ne arcessite, tempus nolite bellorum tempora praeoccupare. et bene satis facit uxori cum prohibitione. significat autem bellum Punicum secundum, quo Hannibal ingressus Italiam cum plurimis locis vicerit, praecipue apud Cannas, vicum Apuliae, omnem populi Romani delevit exercitum.

[12] olim quandoque.

[13] alpes inmittet apertas emphasis est; non enim dixit 'per Alpes inmittet exercitum; sed 'ipsas Alpes', quas patefecit non sibi tantum sed omnibus gentibus, quae secundum Catonem et Livium muri vice tuebantur Italiam: quas Hannibal post bella Hispaniae, quae XVII annis confecit, ante exustas aceto infuso rupit: Iuvenaliset montem rupit aceto” . denique loca ipsa quae rupit, Poeninae Alpes vocantur. quamvis legatur a Poenina dea, quae ibi colitur, Alpes ipsas vocari. sane omnes altitudines montium licet a Gallis Alpes vocentur, proprie tamen iuga montium Gallicorum sunt. quas quinque viis Varro dicit transiri posse: una, quae est iuxta mare per Ligures; altera, qua Hannibal transiit; tertia, qua Pompeius ad Hispaniense bellum profectus est; quarta, qua Hasdrubal de Gallia in Italiam venit; quinta, quae quondam a Graecis possessa est, quae exinde Alpes Graiae appellantur.

[14] res rapvisse] veteres laedere 'res rapere' dicebant, etiamsi rapinae nullum crimen existeret; similiter satis facere 'res reddere' dicebant. res rapvisse licebit clarigationem exercere, hoc est per fetiales bellum indicere: nam Ancus Marcius cum videret populum Romanum, ardentem amore bellorum, et plerumque inferre bella gentibus nulla iusta extante ratione, et exinde pericula creari, misit ad gentem Aequiculanam et accepit iura fetialia, per quae bellum indicebatur hoc modo, sicut etiam de Albanis retulit Livius. nam siquando homines vel animalia ab aliqua gente rapta essent populo Romano, cum fetialibus, id est sacerdotibus qui faciendis praesunt foederibus, proficiscebatur etiam pater patratus et ante fines stans clara voce dicebat belli causam, et nolentibus res raptas restituere vel auctores iniuriae tradere, iaciebat hastam, quae res erat pugnae principium, et iam sic licebat more belli res rapere. clarigatio autem dicta est aut a clara voce, qua utebatur pater patratus, aut a κλήρῳ, hoc est sorte: nam per bellicam sortem invadebant agros hostium: unde et κληρονόμοι dicuntur Graece qui iure sortiuntur bona defuncti.

[15] placitum aut mihi scilicet, aut fatis: aut quod velim vobis placere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: