previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[611]

[613] obstipvit animo perculsa est, quod iam futuri amoris est signum. primo aspectu id est pulchritudine. sidonia pro Tyria a vicinitate.

[614] casu deinde id est miseratione. et sic ore locvta est pleonasmos. sicvocemque his auribus hausi” .

[615] quis te nate dea quis, qualis; admirantis enim est, non interrogantis, utquis globus, o cives!” non enim interrogat ille qui nuntiat. hoc autem Dido, ut post indicat, ex Teucri narratione cognovit.

[616] quae vis qualis. inmanibus oris ut Sallustiusmare saevum, inportuosum” . inmanibus oris] non de suo regno ait, sed illas oras significat, quas Ilioneus aitper invia saxa dispulit” . adplicat secundum praesentem usum per 'd' prima syllaba scribitur, secundum antiquam orthographiam, quae praepositionum ultimam litteram in vicinam mutabat, per 'p', secundum euphoniam per 'a' tantum. praepositio enim cum ad conpositionem transierit aut vim suam retinet, ut indico, aut mutat ultimam litteram, ut sufficio, aut perdit, ut coemo.

[617] tune ille Aeneas et hoc admirativum, non interrogativum. 'ille' autem honoris est, utsic Iuppiter ille monebat” , vel 'tune ille' videtur beneficium Veneris admirari in eo, quem adamatura est. dardanio Anchisae bene Anchisen addidit, ne cui diceret esset incertum; cum multis enim Venus concubuit. sed sciendum Anchisen, ut fabula loquitur, pastorem fuisse et cum eo amato Venerem concubuisse. unde Aeneas circa Simoin fluvium natus est; deae enim vel nymphae enituntur circa fluvios vel nemora. quod cum iactaret Anchises, adflatus fulmine oculoque privatus est.

[619] teucrum memini sidona venire quidam 'memini venire' pro 'memini venisse' accipiunt. teucrum sidona venire historia hoc habet, Herculem cum Colchos iret perdito Hyla, qui aquatum profectus, ut fabula loquitur, a nymphis adamatus et raptus est, ut veritas habet, lapsus in fontem altissimum necatus est, post peragratam Mysiam navibus Troiam venisse. a cuius portu cum eum Laomedon arceret, occisus est, et eius filia Hesiona belli iure sublata comiti Telamoni tradita est, qui primus ascenderat murum, unde Teucer natus est; nam Aiacem ex alia constat esse procreatum. tunc Hercules Priamum quoque redemptum a vicinis hostibus in paterno regno locavit: unde et Priamus dictus est ἀπὸ τοῦ πρίασθαι, id est emi. ceterum quae de liberata dicuntur Hesiona constat esse fabulosa. sed Teucer cum Troia eversa sine fratre esset reversus, qui se furore propter perdita Achillis arma interemerat, vel, ut quidam volunt, quia non defenderat Aiacis fratris interitum, ut alii, quod ossa fratris non rettulisset, ut non nulli, quod Tecmessam concubinam vel eius fratris filium Eurysacen ad avum Telamona de Troia secum non reduxerit, quia ille alia navi vectus felicius navigaverat, Salamine pulsus a patre Sidona venit, ex quo Dido cuncta cognovit. Aiax autem Achillis patruelis frater fuerat, quoniam Telamon et Peleus fratres fuerunt, Aeaci filii.

[621] belus quidam alium patrem Elissae dicunt. opimam pro opulentam non nulli accipiunt. vastabat cyprum quam subactam concessit Teucro, ut in ea conlocaret imperium, qui ex responso Apollinis illuc perrexerat et civitatem Salaminam ex nomine patriae ibi condidit, licet alii dicant ab ipso Teucro Cypri superatos incolas et sic conditam civitatem: unde 'auxilio Beli' accipi potest, etiam Teucro auxilium a Belo ad occupationem insulae praestitum.

[622] dicione potestas dictis constat, id est imperio. et quaerendus nominativus huius nominis. sed de hac re historia longe aliud continet.

[623] casus hoc loco ruinae, utceciditque superbum Ilium” , non fortunae intellegendus est casus.

[624] pelasgi Graeci a Pelasgo Iovis et Larissae filio.

[625] ipse hostis teucros Troianorum laudis exaggeratio, quod etiam ab hoste laudantur. et quidam 'hostis' singularem, quidam pluralem legunt. lavde quidam pro virtute accipiunt, utprimam merui qui laude coronam” . ferebat laudabat, praeferebat.

[626] teucrorum a stirpe volebat propter genus maternum, ut supra diximus. et plus est quod dixit 'volebat', quasi materno gaudens refutaret genus paternum. sane 'stirps' cum de origine dicimus generis feminini est, utheu stirpem invisam” , cum de ligno masculinised stirpem Teucri nullo discrimine sacrum” .

[627] tectis succedite nostris ad convivium vocat; nam iam supra dixit 'urbe, domo socias'. dicitur autem 'o tectis succedite', utsucceditque gemens stabulis” , ettecto adsuetus coluber succedere” .

[628] me quoque quemadmodum vos. similis fortuna scilicet adversa.

[629] demum postea.

[630] non ignara mali miseris succurrere disco quare 'non disco'? quia non sum ignara; bis enim intellegimus 'non', ut supra diximus. sic Sallustiussegnior neque minus gravis et multiplex cura” .

[631] simul Aenean in regia ducit tecta et hoc et quod sequitur videtur auspicium nuptiarum.

[632] simul divum templis indicit honorem apud maiores nostros mos fuit, ut magistratus post res serias quae consulto peragebantur in fine actus adderent 'diis honorem dico', vel alio modo 'hinc ad deos', quod poeta, amator antiquitatis, subtiliter docet; infert enim Didonem post habitum cum Aenea colloquium et iunctam hospitalitatem, 'quare agite o tectis iuvenes succedite nostris' et supra 'urbem quam statuo vestra est' et 'Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur', [post actum publicum,] diis sacra iussisse; nam subiungit 'simul Aenean in regia ducit tecta, simul divum templis indicit honorem'. indicit honorem id est iussit fieri supplicationes. et bene 'indicit', quia Troiani inopinato venerant. et feriae aut legitimae sunt aut indictae. indici autem dicuntur, quia paupertas maiorum ex conlatione sacrificabat, aut certe de bonis damnatorum: unde et supplicia dicuntur supplicationes, quae sunt de bonis supplicia passorum. Sallustiusin suppliciis deorum magnifici” . hinc etiam sacrum et venerabile et exsecrandum intellegimus, quia sacrae res de bonis exsecrandorum fiebant. indicit honorem] indictiva sacrificia dicebantur quae subito ad praesens tempus indicebantur. dicebantur sacra et honoraria, quod utrumque hoc loco complexus videtur.

[635] terga svum non declinatio 'u' litteram hoc loco geminat, sed ratio nominis in quo est 'u', sicut et in 'rum' mittit genetivum pluralem non per declinationem, sed quia est in nomine 'r', ut patrum. alituum vero ubi legimus, parenthesis est, sicut Mavortis, nam alitum facit.

[636] munera laetitiamque dei id est Liberi patris, ac per hoc vinum: aut certe ut multi legunt 'laetitiamque die', id est diei, ut supra dicta munera sint multorum dierum usui sufficientia, intellegamus autem missa aliqua etiam ad usum diei. †in caesi dilegitur. non nulli 'dii' legunt, sicut veteres 'famis fami'. Plautus in Mercatorequi aut Nocti, aut Dii, aut Soli, aut Lunae(Mer. 4-5). sane quidam hunc versum intellegi non putant posse, ut est illequem tibi iam Troia” .

[637] splendida instrvitur pro instruitur et splendida fit. luxv modo abundantia, alibi luxuria. et notandum, quia affluentiam ubique exteris gentibus dat, Romanis frugalitatem, qui et duobus tantum cibis utebantur et in atriis sedebant edentes: unde Iuvenalisquis fercula septem secreto cenavit avus?” et Vergiliusperpetuis soliti patres considere mensis” . mediis tectis iuxta cottidianam consuetudinem ait 'mediis', ut si dicamus 'in media domo sua sedens turbatus'.

[639] laboratae vestes labore perfectae, utlaboratasque premunt ad pectora ceras” . et est sermo in conpendium coactus, sicutrapuitque in fomite flammam” , id est raptim fecit. et sane 'vestes' non illas dicit quibus induimur, sed stragulas, super quas discumbitur, sic enim dicebantur 'vestes stragulae'. ostroque superbo claro, pretioso, id est per se superbo, aut quia superbos faciat.

[640] ingens argentum mensis aut subaudi 'exponunt', aut mensas argenteas accipe. caelataque in auro insculpta. et nomen hoc in principali aliam habet naturam, in derivatione mutat. nam celum dicitur ferrum ipsum unde operantur argentarii, quod producitur naturaliter, sed in derivatione mutatur; diphthongus namque est 'caelataque in auro'.

[641] fortia facta patrum veteres enim in conviviis solebant fortia parentum facta narrare, quae hic etiam insculpta dicit. et hic resolvit poeta illud quod reprehenditur, cur in templo Iunonis non Poenorum, sed Troianorum et Graecorum facta depinxerit, scilicet quod suorum res pretiosiore materia signatas habuerit. series ordo conexus.

[642] per tot ducta viros a Belo, primo rege Assyriorum, utab antiquo durantia cinnama Belousque ad Belum, patrem Didonis, qui et ipse Assyrius fuit, quamvis alio nomine pater Didonis fuisse dicatur. hinc estquam Belus et omnes a Belo soliti” , cum inter patrem et filiam medius nullus existat. et hoc regis nomen ratione non caret; nam omnes in illis partibus Solem colunt, qui ipsorum lingua El dicitur, unde et Ἥλιος. ergo addita digammo et in fine facta derivatione a Sole regi nomen inposuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: