previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[252]

[257] avgurium salutant venerantur. et proprie: nam salutari dicimus deos: Terentiusat ego hinc deos domum salutatum pergam” .

[258] expediuntque manus dimicare se velle significant: haec enim est consensio militaris: Lucanuselatasque alte, quaecumque ad bella vocaret, promisere manus” .

[259] quod saepe petivi quasi inpetrativum hoc augurium vult videri. accipio agnoscoque deos modo quasi de oblativo loquitur: nam in oblativis auguriis in potestate videntis est, utrum id ad se pertinere velit, an refutet et abominetur. ergo nunc dicit se augurium libenter amplecti et agnoscere circa se favorem deorum.

[261] quos inprobus advena interpretatur augurium: et confirmat id ad praesens negotium pertinere.

[262] litora vestra bona iteratio: nam supra aitlitoreas agitabat aves” .

[263] vi populat antique: nam veteres et 'populo' et 'populor' dicebant, nunc tantum 'populor' dicimus; illud penitus de usu recessit. penitusque profundo vela dabit ut supra de aquilapenitusque in nubila fugit” .

[264] densete catervas sicuti cycnihostemque per auras facta nube premunt” .

[266] et adversos telum contorsit in hostes hoc loco ab Homeri oeconomia recessit: ille enim inducit Minervam persuadentem Pandaro, ut iacto in Menelaum telo dissipet foedera; hic vero dicit ipsum augurem telum sponte torsisse et occidisse unum de novem fratribus. quod pertinet ad oeconomiam: necesse enim erat, ut fratres, dolore ex unius morte commoti, bellum moverent. si enim vilis aliquis interiret, poterat eius mors ob foederis religionem forte contemni.

[267] sonitum dat id est facit. certa inevitabilis: unde 'incerta' est infirma et vitabilis.

[268] simul hoc simul antique, utille simul fugiens Rutulos simul increpat omnesetsimul Aenean in regia ducit tecta, simul divum templis indicit honorem” .

[270] hasta volans minus est 'namque'. sane reliquit hastam poeta, dum vult simul multa describere, et rem inperfectam omisit; deinde rediit ad descriptionem, ut supra in augurii narratione.

[273] horum unum ordo est: transadigit costas. et figurate dixit pro 'unius'. teritur qua sutilis alvo balteus rem physicam dixit: omnia enim quibus utimur, non nos terunt, sed ea nos terimus, ut anulum, vestem, balteum. 'ad medium' autem absolute, id est ubi alvo teritur balteus.

[275] egregium forma ivvenem bene hic 'egregium', quippe qui esset de fratrum grege.

[277] at fratres pro 'at fratrum pars'. animosa phalanx quasi phalanx, id est legio. et bene a numero, a germanitate, a nobilitate, a forma, ab aetate, ab vulneris genere, ab ipsius laude, a genere mortis incitatio nata.

[279] caeci salutis inprovidi. et bene iam non pars, sed universi.

[280] inundant more undae fluunt.

[281] agyllinique pro Etruscis: hi enim contra Mezentium auctores coniurationis fuerunt. pictis arcades armis bene 'pictis', ut in undecimoet versis Arcades armis” , ut ornatus picturae lateret in luctu.

[282] sic omnes amor unus habet 'sic' id est dum paulatim suis invicem subveniunt, omnes in bellum coacti sunt. sic Sallustius.

[283] diripvere aras deiecerunt, dissipaverunt. sane cum praesens tempus belli loquitur, bene praeteritum intulit 'diripuere'. et more suo interiecit aliud: nam ordo erat 'diripuere aras craterasque focosque ferunt'.

[284] ferreus imber permansit in translatione, quia dixerat 'tempestas telorum'.

[285] ferunt auferunt: nam aphaeresis est, ut 'temnere' pro 'contemnere': alibiomnia fert aetas” .

[286] pulsatos divos id est violatos, laesos fractis foederibus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: