previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[587]

[590] minorem germanam quia maior nympha fuerat, Iovis voluntate.

[592] digna atque indigna relatu 'indigna', id est turpia et obscena, ut dici solet 'fanda et nefanda'.

[593] novo regno aut nova regii generis adfinitate: aut quia etiam ipsi per regis filiam portio debebatur imperii: aut partem regni a Turno acceperat.

[594] ingentem sese clamore ferebat non erat ingens, sed se esse clamitabat ingentem.

[595] iterum denuo: nam iam tertio obsidentur, et 'iterum' non nisi de duobus dicimus.

[596] bis capti phryges semel ab Hercule, post a Graecis. alii tradunt semel a Graecis et nunc a Latinis: hoc et magis aptum esse Numani personae, ut se vicisse existimet, qui tam iactans et petulans inducatur. morti praetendere muros emphasis est; 'morti' enim pro 'bello' posuit: sic supraleti discrimina parva” . morti p. m.] cum potuerit 'hosti' dicere: scilicet ut nihil Troianis reliquum sit, quam perire.

[597] nostra conubia aut quasi Turni cognatus loquitur: aut invidiose retorquet 'nostra conubia', et vult causam omnium esse communem.

[598] Italiam ad Italiam.

[599] non hic atridae exaggeratio vituperationis: nam non tantum se Troianis, sed etiam eorum victoribus praefert. potest et 'Atridae' intellegi, quorum coniuges aut deserunt maritos, aut interimunt revertentes. fandi fictor vlixes aut fallax, aut λογοδαίδαλος, id est qui dolum celat sermonis ornatu.

[600] durum a stirpe genus Italiae disciplina et vita laudatur: quam et Cato in originibus et Varro in gente populi Romani commemorat.

[601] gelv duramus et undis undis gelidis: et est ἓν διὰ δυοῖν, uthamis auroque trilicem” : nam nemo quod plus est prius dicit; si enim duo essent, ante aquam diceret, sic gelu.

[602] venatu pro 'venatui', ut 'curru' pro 'currui': ablativus dubius, vel pro dativo. pueri bene venationem pueris dedit, opus rusticum iam iuvenibus. silvasque fatigant ipsi fatigantur in silvis: aut pro feris silvas posuit, in quibus sunt ferae.

[603] flectere ludus equos aliorum labor nostrae pueritiae ludus est. 'flectere' autem verbo antiquo usus est: nam equites apud veteres flexuntae vocabantur, sicut ait Varro rerum humanarum. sane poeta meminit sui, nam ait superiusante urbem pueri et primaevo flore iuventus exercentur equis” .

[604] at patiens operum parvoque adsveta ivventus hoc et in georgicis laudat: nam magnae virtutis est in nimio labore parvis esse contentum.

[605] terram domat bene bellico usus est verbo: et ne a re militari discederet, non dixit 'terras colimus', sed 'domamus', ac si diceret, cum hostes desunt, terras ferro domamus. quatit oppida bello oppidum quidam a vico castelloque magnitudine secernunt: alii locum muro fossave aliave qua munitione conclusum: alii locum aedificiis constitutum, ubi fanum comitium forum et murus sit: alii oppidum dici ab oppositione murorum; vel quod hominibus locus esset oppletus; vel quod opes illo munitionis gratia congestae sunt.

[606] ivvencum terga fatigamus hasta agriculturam sine officio belli non gerimus. est autem cacosyntheton et homoeoteleuton: namsit ita 'versa hasta iuvencorum terga fatigamus', id est caedendo urgemus.

[607] sera senectus in aliis 'tarda senectus'.

[608] debilitat vires animi bene 'animi', quia non est ausus corporis dicere: nec enim potest fieri, ut quamvis robustus senex vires habeat prioris aetatis et suae conparetur adulescentiae. nunc ergo licet dicat fortes esse etiam senes, bona tamen usus est temperatione, ut diceret nihil animorum vigori derogare temporis vetustatem.

[609] canitiem galea premimus id est semper militamus.

[611] vobis picta croco vituperatio Troianorum, in qua utitur argumentis, quae in rhetoricis commemorat Cicero, a gente, ab habitu, a gestu, ab animo. et sunt molliores versus, apti ad carpendam mollitiem. sane vestes acu pictas coloribus Phryges primi invenerunt: nam ideo et artifices talium vestium phrygiones appellati sunt. fulgenti murice purpura. hanc autem vitio et dedecori apud maiores fuisse constat: Iuvenalisperegrina ignotaque nobis ad scelus atque nefas quaecumque est, purpura ducit” .

[612] desidiae cordi vobis sunt: et est ab animo argumentum. choreis servavit hoc loco naturam syllabae, quam in sexto metri causa corripuit, utpars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt” .

[613] et tunicae manicas tunicae vestrae habent manicas, quod etiam Cicero vituperat, dicensmanicatis et talaribus tunicis” : nam colobiis utebantur antiqui. sane 'habent' bis audiendum. et habent redimicula mitrae illud dicturus fuerat, habetis in pilleis redimicula: quod convertit in vituperationem maiorem, dicens 'religatas habetis mitras'. nam pillea virorum sunt, mitrae feminarum, quas calauticas dicunt. mitra autem proprie Lydorum fuit, utMaeonia mentum mitra” : quem habitum imitati sunt Troiani. alii mitras meretricum esse voluerunt, quod hic tamquam effeminatis obicitur.

[614] o vere phrygiae ipsos vituperaverat 'Phryges', nunc ad maiorem iniuriam Phrygias, non Phryges dicit. alta dindyma montes matris deum. 'ite' autem 'per alta' sic dixit, quasi currite per Dindyma et ducite choros per Dindyma. nec sufficit Numano loqui iniuriam Troianorum, nisi etiam sacris numinum contumeliam faciat. sed hoc iam quasi moriturus loquitur: hoc est enim 'digna atque indigna relatu vociferans', ut 'digna' sint quae de suorum virtute dixit, 'indigna' quae impia et in deos ausus est.

[615] biforem dat tibia cantum bisonum, inparem. et servavit eis tibiarum suarum, id est Phrygiarum, naturam. nam tibiae aut Serranae dicuntur, quae sunt pares et aequales habent cavernas: aut Phrygiae, quae et inpares sunt et inaequales habent cavernas. ergo 'biforem' dissonum, dissimilem; non enim sunt pari modulatione conpositae: ut enim ait Varrotibia Phrygia dextra unum foramen habet, sinistra duo, quorum unum acutum sonum habet, alterum gravem” .

[616] buxusque vocat berecyntia a monte Berecynto dicta. dicitur autem et 'haec buxus' et 'hoc buxum', utet torno rasile buxum” : unde superfluo quidam arborem generis feminini esse volunt, cum hoc loco etiam de ligno generis feminini habeamus exemplum.

[617] et cedite ferro aut ferrum relinquite, et est iteratio: aut 'caedite ferro', id est cum viri non sitis, abscidite partem virorum.

[618] iactantem de suorum gloria. dira canentem ad iniuriam Troianorum.

[619] nervoque equino quia in arcubus nervi equini solent esse: Accius Philoctetatendens nervo equino concita tela” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: