previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[89]

[90] simul postquam. tali quali uritur infelix Dido. peste amore, incendio, utet toto descendit corpore pestis” .

[91] nec famam obstare furori honestam scilicet: sane τῶν μέσων est. furori iam non amori.

[92] adgreditur cum calliditate loquitur, et quasi ex praeparato, vel ex insidiis, ut alibifacile ut somno adgrediare iacentem” . saturnia ubi nocituram Iunonem poeta vult ostendere Saturniam dicit; scit enim Saturni stellam nocendi facultatem habere, ut alibiIrim de caelo misit Saturnia IunoetSaturnique altera proles irarum tantoset reliqua. ubi autem propitiare eam promittit, aitIunonis magnaeet iterumadsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno” .

[93] egregiam vero lavdem ironia est, inter quam et confessionem sola interest pronuntiatio: et ironia est cum aliud verba, aliud continet sensus. sane huius verbi initium tractum est, quia proprie egregium dicebatur, quasi in grege amplissimum, quod emineret ex grege. singula autem hic pronuntianda sunt et morandum in singulis verbis; habent enim singula invidiam. spolia ampla refertis translatio rei militaris: referre enim spolia victores ex victis dicuntur.

[94] puer filius: Graece dixit, παῖς, ut Horatiuspuerosque Ledae” .

[95] femina bene 'femina', qualis mortalis, opponitur, utmixta deo mulierpro mortali intellegendum est. dvorum est bene cessit masculino femininum.

[96] adeo multum, valde, ut Terentiusadulescentem adeo nobilem” . veritam te moenia nostra propter illudhaud tanto cessabit cardine rerum” . moenia nostra Iunonis hospitium: nam legimusquo se Iunonia vertant hospitia” . et 'nostra' Graece dixit.

[98] modus finis: Iuvenalisnullo quippe modo millesima pagina surgit” . sed quis erit archaismos. aut quo nunc certamine tanto? 'quo nunc' aut quo: aut ad quam rem: aut quid opus est tanto certamine? aut figurate, quo tibi hoc, id est, quo nunc certamen tantum: aut quis modus erit in tanto certamine: aut quousque, ut 'usque' extrinsecus accipiamus.

[99] quin potius pro 'cur non'. pacem aeternam non indutias temporales. pactosque hymenaeos licet fabula de Hymenaeo in primo libro narrata sit breviter, tamen plenior talis est: Hymenaeus, Atheniensis, adeo pulcher fuit, ut adulescens puella putaretur. is cum unam virginem nobilem ipse mediocriter ortus adamasset eiusque nuptias desperaret, quod unum poterat, sequendo puellam amori satis faciebat. sed cum Atheniensium nobilissimae virgines Eleusinae Cereri sacra facerent, subito adventu piratarum raptae sunt: inter quas etiam Hymenaeus, qui illo amatam fuerat secutus, tamquam puella raptus est. sed cum piratae praedam per maria longinqua portassent, in desertam regionem delati ac fatigati somno se dederunt: quos cum universos occidisset Hymenaeus, relictis ibi virginibus Athenas reversus est petiitque a civibus, ut, si virgines quae raptae fuerant reduxisset, dilectae nuptias impetraret. quas cum reduxisset, optatam in matrimonium virginem meruit. quod coniugium quia felix fuerat, placuit [omnibus] Atheniensibus omnibus nuptiis Hymenaei nomen interesse. est etiam alia ratio vocabuli: nam hymen quaedam membrana quasi virginalis puellae esse dicitur: qua rupta quia desinat esse virgo, hymenaei nuptiae dictae.

[100] habes tota quod mente petisti propter illudnostram nunc accipe mentem” .

[101] ardet amans dido plus dixit haec, quam Venus imperaverat: illa enim dixeratsed magno Aeneae mecum teneatur amore” , haec dixit 'ardet' et 'traxit furorem'. 'traxit' autem dixit, ut spiritum trahere dicimus.

[102] communem hunc ergo populum utrum ad solum Carthaginiensem retulit, quem velit sibi communem esse cum Venere: an utrumque, id est Tyrios et Troianos? paribusque regamus avspiciis aequali potestate: et ab eo quod praecedit id quod sequitur. [et] dictum est a comitiis, in quibus iisdem auspiciis creati, licet non simul crearentur, parem tamen habebant honorem propter eadem auspicia: unde et consules pares sunt, cum necesse esset ut unus prior crearetur.

[103] phrygio servire marito eloquenter, ἐμφατικῶς, ac si diceret 'exuli'. non nulli autem per fallaciam Iunonis dictum accipiunt. liceat id est non necesse sit, sed in voluntate sit Didonis si velit, ut supra 'paribus auspiciis', non imperio: potest enim imperium par non esse, cum auspicium par sit. alii invidiose dictum volunt 'liceat Phrygio marito', id est qui victus est: et non dixit 'nubere', sed 'servire'. quidam 'servire' dubitant utrum Didonem, an Tyrios dixerit. sane hic coemptionis speciem tangit. coemptio enim est ubi libra atque aes adhibetur, et mulier atque vir inter se quasi emptionem faciunt: quod ait etiam in primo georgicorumteque sibi generum Thetys emat omnibus undis” . quoniam coemptione facta mulier in potestatem viri cedit atque ita sustinet [liberis] conditionem liberae servitutis, ait [enim] 'liceat Phrygio servire marito' et in georgicistibi serviat ultima Thule” . quoque omnis iste mos coemptionis et citra nominis nuncupationem dotis datae taxatione expediretur, quae res in manum conventio dicitur, subiunxit 'dotalesque tuae Tyrios permittere dextrae'. quid est enim aliud '<permittere> dextrae', quam in manum convenire? quae conventio eo ritu perficitur, ut aqua et igni adhibitis, duobus maximis elementis, natura coniuncta habeatur: quae res ad farreatas nuptias pertinet, quibus flaminem et flaminicam iure pontificio in matrimonium necesse est convenire. sciendum tamen in hac conventione Aeneae atque Didonis ubique Vergilium in persona Aeneae flaminem, in Didonis flaminicam praesentare.

[104] dotales Tyrios regalem spectavit personam. permittere dextrae quasi per manus conventionem: secundum ius locutus est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: