previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[496]

[500] desilvit hoc ad Turni honorem refertur: quattuor namque erant apud Romanos quae ad honorificentiam pertinebant: equo desilire, caput aperire, via decedere, adsurgere. hoc etiam praecones praeeuntes magistratus clamare dicebantur. cohors pro 'turma': nam equitum turmae, peditum cohortes appellantur.

[501] ad terram defluxit dicendo 'defluxit' uno verbo absolvit desilientem equis multitudinem: et vel celeritatem, vel artem et quandam moderationem ac facilitatem descendendi significavit, quae est etiam in ascendendo apud huius rei peritos.

[502] svi merito si qua est fiducia forti si unusquisque fortis habet aliquam confidentiam ex conscientia fortitudinis suae, et ego audere non dubito. 'forti' autem bene dixit: nam 'fortis' communis est generis. haec autem hoc vult dicere, non sexum considerandum esse, sed robur. et est ordo 'o Turne, audeo occurrere turmae'.

[503] occurrere turmae equitatui: nam partem pro toto posuit. Varro turmam triginta sex equites posuit.

[506] tu pedes ad muros subsiste bene Camillae gloria augetur, ut, cum eam faciat adversum hostes cuncta promittere quae faciunt viri fortes, etiam Turno murorum custodiam inducat mandantem.

[507] oculos horrenda in virgine fixus figurate: vel oculos figens, vel fixos habens. 'horrenda' autem pro 'admirabilis'; alioqui hostibus horrenda.

[508] quas dicere grates pro 'quantas', pronomen pro nomine. et secundum rhetoricam disciplinam dicit se verba invenire non posse, quibus eius exprimat laudes, cum dixerit 'o decus Italiae, virgo': sic alibiquibus caelo te laudibus aequem?” cum praemiserito fama ingens, ingentior armis vir Troiane” .

[509] sed nunc ordo est 'sed nunc mecum partire laborem': nam per parenthesin dictum est 'quando iste animus est supra omnia', id est siquidem es magnanima, aut supra omnes grates et supra omne praemium quod referri potest. 'partire' autem ideo, quia illa dixerat 'solaque Tyrrhenos equites ire obvia contra'.

[511] Aeneas ut fama fidem oeconomia: educuntur hinc duces, ut servata eorum honestate fortitudo virginis possit induci; alioqui indecens fuerat praesentibus Turno et Aenea.

[513] quaterent campos ad camporum perturbationem.

[515] furta paro belli insidias: Sallustiusgens ad furta belli peridonea” .

[516] bivias fauces fauces dicuntur itinera inter duos montes locata, angusta et pervia: dicta a faucium similitudine.

[517] conLatis excipe signis coniunctis ducibus quos commemoraturus est. sic autem dicebatur a Romanis, quotiens acie dimicatum esset.

[518] tecum acer messapus erit ingenti honore 'tecum' dixit, hoc est non tu illi adiuncta eris, sed ille tibi.

[519] tiburnique manus Catillus et Coras. ducis et tu concipe curam sicut ego: nam non dicit, sicut Messapus aut alii, ne ei facere videatur iniuriam. 'concipe' autem vel simul cum illis sume; vel mecum cape, quia ille dixerat 'mecum partire laborem': 'con' enim coniunctiva particula est: unde et 'convocari' de pluribus dicimus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: