previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[440]

[441] lucus ubicumque Vergilius lucum ponit, sequitur etiam consecratio, utluco tum forte parentis Pilumni Turnus sacrata valle sedebat” . unde et in sextonulli certa domus, lucis habitamus opacis” ; dicuntur enim heroum animae lucos tenere. et mox sequitur 'hic templum Iunoni ingens'. 'lucus' autem dicitur quod non luceat, non quod sint ibi lumina causa religionis, ut quidam volunt. in urbe fuit media nunc iam in media. laetissimus umbra aut septimus est, aut secundum Probum genetivus, ut sit 'laetissimus umbrae', sicut Sallustiusfrugum pabulique laetus ager” .

[442] quo primum hoc est, simulac venerunt; nec enim secundo ad Africam ventum est. ordo est 'quo primum loco'.

[443] effodere loco signum historia hoc habet, quam more suo Vergilius per transitum tangit. Dido fratrem fugiens cum transiret per quandam insulam Iunonis, illic accepit oraculum et sacerdotem eius secum abstulit, cum ei parum crederet promittenti Carthaginis sedes. quo cum venissent, sacerdos elegit locum faciendae urbi, quo effosso inventum est caput bovis. quod cum displicuisset, quia bos semper subiugatus est, alio loco effosso caput equi inventum placuit, quia hoc animal licet subiugetur, bellicosum tamen est et vincit et plerumque concordat, ut ipse plenissime in illo locobello armantur equi, bellum haec armenta minantur. sed tamen idem olim curru succedere sueti quadrupedes et frena iugo concordia ferre: spes est pacis ait” . illic ergo Iunoni templa fecerunt. unde et bellicosa est Carthago per equi omen, et fertilis per bovis. sane fodere est tantum sollicitare terram, effodere hoc ipsum faciendo aliquid eruere vel invenire: cui contrarium est infodere. ordo autem est 'lucus in urbe fuit media laetissimus umbra, quo loco iactati Poeni undis et turbine effodere caput acris equi, quod regia Iuno signum monstraverat'. regia regina.

[444] quod regia ivno monstrarat monstro dederat. et ut diximus tangit historiam. acris equi epitheton magis aptum equis, utcanibus blandis” , quia natura blandi sunt.

[445] et facilem victu propter bovem: quod licet nunc non dicat, tamen ex historia sumit. 'facilem' autem, copiosam, divitem. Terentiusquam vos facillime agitis” .

[446] hic templum ivnoni ingens superius dictum est quod Vergilius ubique lucos consecratos velit accipi, unde tamquam in loco sacro inducit Didonem Iunoni templa construere. morem autem Romanum veterem tangit: antiqui enim aedes sacras ita templa faciebant, ut prius per augures locus liberaretur effareturque, tum demum a pontificibus consecraretur, ac post ibidem sacra edicerentur. erant tamen templa in quibus auspicato et publice res administrarentur et senatus haberi posset, erant tantum sacra. hic ergo et sacrum templum, quod in luco, id est in loco sacro conditur, docet, et administrari in templo rem publicam subsequentibus versibus indicat 'iura dabat legesque viris operumque laborem p. a. i. a. s. t.' alibi tantum sacra esse templa, alibi omniaubi agi posse, locis suis monstrabitur. sidonia licet <et> Sidon civitas sit Phoenices, tamen hic pro Tyria posuit. sane quidam opportune hic Sidoniam volunt positam, ut ostenderet locupletem: Sidonii enim locupletes habiti sunt, utSidonias ostentat opes” .

[447] donis opulentum et numine divae aut simulacrum quoque aureum fuit et numen pro simulacro posuit, utmedia inter numina divum” . hinc Cicerosese iam ne deos quidem ad quos confugerent habere” ; aut vult ostendere plenum esse praesentia numinis templum: aut certe venerabile numine.

[448] aerea vel quod aes magis veteres in usu habebant, vel quod religioni apta est haec materies, denique flamen Dialis aereis cultris tondebatur: [aut quia vocalius ceteris metallis, aut quia medici aere quaedam vulnera curant, aut dicit quia veteres magis aere usi sunt] aut certe aerea saecula significantur: nam ut Hesiodus dicit, tempore quo haec gesta sunt aereum saeculum fuit. nexaeque aere trabes multi 'nixae' legunt, non 'nexae', iuxta Varronem qui aittrisulcae fores, pessulis libratae, dehiscunt, graves atque innixae in cardinum tardos turbines” . quidam trabes aeneas putant ipsum templum χαλκίοικον significari. versus sane ipse hypermetros est.

[449] foribus fores proprie dicuntur quae foras aperiuntur, sicut apud veteres fuit; valvae autem sunt, ut dicit Varro, “quae revolvuntur et se velant” . ianua autem est primus domus ingressus, dicta quia Iano consecratum est omne principium. cetera intra ianuam ostia vocantur generaliter, sive valvae sint, sive fores: quamvis usus ista corruperit. cardo 'cardo' dictus quasi cor ianuae, quo movetur. stridebat aenis ad sua rettulit tempora. cautum enim fuerat post proditum hostibus a Tarpeia virgine Capitolium, ut aerei cardines fierent, quorum stridor posset aperta ostia omnibus indicare.

[450] hoc primum in luco secuta sunt enim et alia, quae detraxere formidinem. timorem multi quaerunt, cur post visam matrem quicquam timuerit: quod tamen alii sic solvunt, ut dicant, ne tunc quidem Aeneam Venerem quam viderat esse credidisse, cuius, ut ipse putabat, agnitae nulla verba perceperat. sed vera solutio haec est: Venus nihil de Afrorum moribus, unde nunc formidat Aeneas, sed de classe liberata dixerat filio. vel quia non in totum Aeneas matris fiducia confirmandus est, ne nihil supersit magnanimitati et laudibus viri fortis. sciendum tamen est in Vergilio interdum validiora esse obiecta purgatis, vel contra, ut hoc loco.

[451] leniit quartae coniugationis tempus praeteritum perfectum vel in 'vi' iunctam exit, vel sublata digammo in 'ii' pro nostro arbitrio, ut lenivi lenii, audivi audii. sane cum in 'vi' exit, paenultima longa est et ipsa accentum retinet; cum vero in 'ii', paenultima brevis est et perdit accentum, quia, ut supra diximusunius ob noxam” , quotiens vocalis vocalem sequitur detrahit longitudinem praecedenti; sed hoc in metro, ubi necessitas cogit; nam in prosa et naturam suam et accentum retentat. nunc ergo 'leniit' tertia a fine habet accentum, quia paenultima brevis est. sane plerumque accentum suum retinet etiam sermo corruptus, ut Mercuri Domiti Ovidi tertia a fine habere debuit accentum, quia paenultima brevis est, sed constat haec nomina apocopen pertulisse: nam apud maiores idem erat vocativus qui et nominativus, ut hi Mercurius et o Mercurius: unde 'cu' licet brevis sit, etiam post apocopen suum servat accentum.

[452] avsus bene 'ausus', quia inter incerta satis audacter salus speratur. adflictis 'de adflictis'; nec enim esse septimus casus potest. confidere <et> fido et confido dativum regit, utet fidere nocti” . sane optima figura est quae numquam a principalitate discedit, utatque humiles habitare casasaccusativo iunxit, quia habeo domum dicimus, unde est habito frequentativum.

[453] sub templo hoc est in templo, ut supra.

[454] reginam opperiens aut quam intellegebat esse venturam ex artificum festinatione: aut certe videndae reginae occasionem requirens. quae fortuna felicitas. et 'quae' hic admirandi significatus.

[455] artificumque manus inter se hoc est, habebat artificum conparationem. 'inter se' autem inter se certantium, an aliquid tale.

[456] ex ordine hoc loco ostendit omnem pugnam esse depictam, sed haec tantum dicit quae aut Diomedes gessit aut Achilles: per quod excusatur Aeneas, si est a fortibus victus. sane pugna est temporale certamen, idem et proelium significat; bellum autem universi temporis dicitur, ut Punicum, Mithridaticum. Sallustiusita sperat pugnam illam pro omni bello futuram” . Liviusni Pyrrhus unicus pugnandi artifex magisque in proelio, quam bello bonus” .

[457] totum vulgata per orbem quia Europa intulit, Asia passa est, Africa iam depingit.

[458] atridas Atrei filios, Agamemnonem et Menelaum; sed usurpatum est, nam Plisthenis filii fuerunt. saevum ambobus achillem atqui tres dixit, sed Atridas pro uno accipe, quos unius partis constat fuisse. an 'ambobus' Agamemnoni tantum et Priamo? an ambobus exercitibus? Graecis propter suam de Briseide iniuriam, Troianis propter Helenam, et 'ambobus' pro utrisquearte hunc.

[460] plena laboris plenus genetivo melius iungitur, ut Terentiusplenus rimarum sum” . Plautusdedecoris pleniorem(Mil. 512).

[461] en priamus laus picturae est, per quam non imago, sed prope ipse ostenditur Priamus. sunt hic etiam sva praemia lavdi ut supra diximus, omnis Aeneae sollicitudo de moribus Afrorum est, quam nunc picturae contemplatione deponit. qui enim bella depingunt, et virtutem diligunt et miseratione tanguntur. sva id est congrua, utstrueremque suis altaria donis” . lavdi virtuti, utprimam merui qui laude coronam” .

[462] mortalia adversa, quibus constat subiacere mortales. alii mortales casus accipiunt, vel absolute τὰ ἀνθρώπινα.

[463] solve metum collectio est. nam ubi virtus praemia, adversa miserationem merentur, rite formido deponitur. feret pro adferet. et hic reddidithoc primum in luco nova res oblata timorem leniit” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: