previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[335]

[336] tum drances idem videlicet qui supra apud Aenean egerat.

[337] obliqua invidia hoc est qui non ex aperto inpugnabat Turnum, sed eum reipublicae simulata defensione lacerabat.

[338] largus opum abundans opibus, dives, non qui multa donaret. lingvae melior utlaetissimus umbrae” , Sallustiusfrugum pabulique laetus ager” .

[339] non futtilis auctor non inanis: nam futtile vas quoddam est lato ore, fundo angusto, quo utebantur in sacris Vestae, quia aqua ad sacra Vestae hausta in terra non ponitur, quod si fiat, piaculum est: unde excogitatum vas est, quod stare non posset, sed positum statim effunderetur. inde et homo, commissa non retinens, futtilis dicitur, contra 'non futtilis' bonus in consiliis, non inanis.

[340] seditione potens praepotens in movenda, non in conprimenda seditione. superbum pro 'nobile'.

[341] incertum de patre ferebat non ignobile, sed penitus ignoratum significat. alii 'incertum' aut ipsum patrem, aut genus tradunt. et bene segni homini paternam non dedit nobilitatem.

[342] surgit hic reddidit sensum 'tum Drances surgit'. onerat dictis hoc sermone ostendit, eum etiam exhortatione gravatum Latini. iras Turni, an omnium qui bellum detestabantur?

[343] rem nulli obscuram callide et oratorie agit et in omnibus adulatorie respondet dictis Latini: supra enim ille dixeratante oculos interque manus sunt omnia vestras” . sane quasi praedictum oratorem exprimit, quia supra de eo dixit 'et lingua melior'. et 'rem consulis' pro 'de re consulis': Plautusconsulere quiddam est quod tecum volo(Mos. 1102). sed Drances, sicut dictum est, rhetorice suadet de pace. nam et pacem faciendam hortatur, et accusationem in Turnum dirigit, et quae a Latino indubitanter universa dicta sunt, quae pacem fieri suadeant, Drances eadem omnia respondens, addit etiam de filia danda Aeneae, quod Latinus ante reticuerat, “quin natam egregio genero” : quasi non aliter firma erit pax, quam fieri vis: quia sciebat hoc Turnum graviter esse laturum, in invidiam personam eius adducensdicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur” . et ne mirum esset, qui sic libere responderet, ante eius et mores et causam praedixit 'lingua melior', 'seditione potens', 'idem infensus, quem gloria' et reliqua. duae tamen hic faciendae pacis praecipue causae sunt, quod victi sunt, et Turnus singulari certamine congredi debeat. vocis egentem genetivo iunxit, utcum classis egeret” .

[344] o bone rex bene addidit 'bone', et auxit epitheto dignitatem: 'rex' enim medium est; nam et bonus esse et pessimus potest. alii 'bone rex' exprobratione accipiunt, ut quidam voluntse bonum dici.

[345] mussant modo 'verentur' vel 'timent' significat; alias 'dubitant', utmussat rex ipse Latinus quos generos vocet” ; interdum 'susurrant', ut de apibus dicit. et proprie 'mussare' est obmurmurare et queribundum tectius velut muto esse vicinum. alias 'tacent', alias 'quiescunt'.

[346] flatusque remittat aut ponat superbiam: aut 'nostros flatus remittat', id est nobis respirare concedat. 'remittat' autem nunc pro 'laxet', ut 'remissis artubus' pro 'laxatis'.

[347] cuius ob avspicium invidiose Turni auspiciis inputat quod tantus periit exercitus, ac si diceret: si malis et infaustis tuis ominibus non egrederentur, possent forsitan superare virtute. sane sciendum hunc exprimere quicquid verecunde celavit Latinus. moresque sinistros contrarios, quia in principio Latino obtemperare noluit.

[348] licet arma mihi 'licet' pro 'quamvis'. et est parenthesis.

[349] lumina ducum id est proceres, uto lux Dardaniae” .

[350] consedisse urbem luctu in luctum esse demersam. temptat mire 'temptat', non pugnat.

[351] fugae fidens illud respicit quod bella deseruit, Iunone faciente: vel quia eius exercitus fugit. 'fugae' autem figurate dixit pro 'fuga fidens'. caelum territat armis dictum quidem Vergilii gravitati non congruit, sed perite Dranci haec data sunt verba, qui tumida uti oratione inducitur: unde ei paulo post Turnus obicit, “quae tuto tibi magna volant” , itemproinde tona eloquio” , itemventosa in lingua” . deinde diximus Drancem librare se ad orationem Latini: unde nunc dicit 'et caelum territat armis', quia audierat 'bellum inportunum, cives, cum gente deorum', id est contra eos pugnat, qui favore <deorum> nituntur. caelum t. a.] quasi vanus et qui ventis minetur.

[352] etiam hoc loco 'etiam' pro 'adhuc', ut Terentiushunc ego numquam videram etiamet moxunum etiam vos oro, ut me in vestrum recipiatis gregem” . mitti dardanidis dicique i. 'mitti' aurum, ebur, sellam et cetera, 'dici' de navibus vel agro. et bene 'Dardanidis' quasi cognatis et ab origine generis propinquis.

[354] adicias pro 'adice': Terentiusabeas si sapis” : quia indecens erat imperative ad regem loqui. et bene hic quod honeste Latinus reticuerat dicit, Laviniam quoque ei offerendam.

[355] egregio genero dignisque hymenaeis ergo Turnus videtur indignus.

[356] aeterno foedere firmes natae scilicet coniunctione: nam munera et contemni poterant, generis vero coniunctione in aeternum pacis foedera firmabantur. hoc autem dicto latenter etiam Latini pudorem exonerat, qui Turno etiam suam promiserat filiam, dicens causam reipublicae praeponderare debere et propter pacem civium Turno Aenean esse praeferendum.

[357] terror 'terror' est proprie qui aliis infertur, ut si dicas 'ille mihi habet terrorem', id est timendus est: unde et terribilis dicitur. 'metus' autem est quem habent timentes. sed nunc usurpative terrorem pro metu posuit, nam hoc dicit: quod si tantum Turnum timemus. et bene involvit quod turpe esset audiente Latino dicere, ut Turnum timeat.

[358] ipsum invidiose repetitum pronomen. veniamque oremus ab ipso cedat Asper hic distinguit, id est hanc veniam oremus, ut cedat: aut si coniuncte legeris 'cedat ius proprium regi', nova erit elocutio accusativo iunctum 'cedat'. et 'cedat ius proprium <regi'>, id est quod proprium regum est, aut 'cedat' Aeneae. quod autem hic dixit 'cedat', mox 'pone animos et pulsus abi'.

[360] quid miseros totiens in aperta pericula cives proicis quasi viles et abiciendos. et ingenti pondere universa verba sunt posita.

[361] Latio non uni civitati. caput principium. et est antiquum: quia qui auctor et princeps rei gestae fuerat, 'caput' a veteribus dicebatur: Terentiusnam si hic mali est quicquam, illic huic rei est caput” , Plautus in Asinariaego caput huic fui argento inveniendo(As. 728).

[362] nulla salus bello plus est, quam si 'spes' diceret 'nulla'. 'bello' autem per bellum. pacem te poscimus omnes 'te poscimus', qui solus es causa bellorum: nam Aeneas iam pacem promisit. 'omnes' invidiose, ut et Latinus hoc poscere videatur.

[363] solum inviolabile pignus id est Laviniam. et hoc est quod ait supra 'pacem hanc aeterno foedere firmes'.

[364] invisum quem tu tibi fingis id est inimicum: et bene 'quem tu tibi fingis', ne ei tamquam inimico minime credatur. et hoc dicit: non sum quidem inimicus, sed si velis esse, non recuso: nam hoc est 'et esse nil moror'.

[366] fusi fugati.

[367] desolavimus agros vel dum occiduntur agri cultores, vel dum coguntur ad militiam: nam legimuset latos vastant cultoribus agros” .

[369] dotalis regia cordi est hoc est regnum Latini: sic alibinon haec dotalis regia Amatae” .

[371] scilicet ut turno contingat regia conivnx haec cum quadam inrisione dicuntur. et ostendit hoc nec utile nec honestum esse.

[372] inhvmata infletaque turba atqui sepulti sunt omnes qui in bello perierant, ut legimus supra. sed hoc factum est Aeneae beneficio, qui sepulturae eorum reddidit socios. ergo quantum ad Turnum pertinet, insepulti sunt: nam campos in sua potestate retinebat Aeneas.

[373] etiam tu heia: nam hortantis adverbium est hoc loco: Terentiusetiam responde” . alias 'adhuc' significat et est temporis adverbium, utetiam currus, etiam arma tenentem” . alibi pro coniunctione, utvos etiam gemini” . ponitur etiam pro 'nondum': Afraniusetiam quidquam egisti” . apud maiores 'etiam' consentientis fuerat, quod tamen in his recentibus idoneis non invenitur. non nulli 'etiam tu' pro 'quin tu' tradunt. vis virtus.

[374] si patrii quid martis habes id est si quid bellicae virtutis habes; neque enim a Marte oriundus est. nam 'patrii' et a patre, et a patria potest dici.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: