previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[270]

[272] hinc iam praeterea. si autem 'hic iam', in hoc scilicet loco. ter centum quomodo trecentos annos dicit, cum eam quadringentis regnasse constet sub Albanis regibus? sed cum praescriptione ait 'tercentum', scilicet usque ad ortum urbis Romae; ait namque 'donec regina sacerdos Marte gravis'. et constat in regno Romuli et Numae et Tulli Hostilii qui evertit Albam centum annos, quibus pariter Roma et Alba regnarunt, esse consumptos. totos id est sine intermissione. regnabitur impersonalibus usus est, quia de multis dicit, utusque adeo turbatur agris” .

[273] gente sub hectorea id est Troiana. sed debuit dicere 'Aeneia'. diximus superius nomina poetas ex vicino usurpare. sed quidam reprehendunt, quod 'Hectorea' et non 'Aeneia'. mos est poetis nomina ex vicinis usurpare, quia coniunctus genere Hectori Ascanius, ut estet pater Aeneas, et avunculus excitat Hector” . alii tradunt, cum Hectoris progenies nulla in Italia fuerit, ideo 'sub Hectorea' positum, ut significaret sub forti, ut in quintoHectorei socii” . sed ex aliis rebus alia dat nomina, ut pios Aeneadas appellavit, ut timidos Phrygas, ut nobiles Dardanidas, ut periuros Laomedontiadas. ceterum ubi veram originem significatdomus Assaraciponit, ex quo Capys, ex Capy Anchises, ex Anchise Aeneas. donec regina sacerdos historia hoc habet. Amulius et Numitor fratres fuerunt. Amulius fratrem imperio pepulit et filium eius necavit, filiam vero Iliam Vestae sacerdotem fecit, ut spem subolis auferret, a qua se puniri posse cognoverat. hanc ut multi dicunt Mars compressit, unde nati sunt Remus et Romus, quos cum matre Amulius praecipitari iussit in Tiberim. tum ut quidam dicunt Iliam sibi Anien fecit uxorem, ut alii inter quos Horatius, Tiberis: unde aituxorius amnis” . pueri vero expositi ad vicinam ripam sunt. hos Faustus repperit pastor, cuius uxor erat nuper meretrix Acca Larentia, quae susceptos aluit pueros. hi postea avum suum Numitorem occiso Amulio in regna revocarunt. quibus dum cum eo angustum Albae videretur imperium, recesserunt et captatis auguriis urbem condiderunt. sed Remus prior sex vultures vidit, Romus postea duodecim: quae res bellum creavit. in quo extinctus est Remus, et a Romi nomine Romani appellati. ut autem pro Romo Romulus diceretur, blandimenti genere factum est, quod gaudet diminutione. quod autem a lupa dicuntur alti, fabulosum figmentum est ad celandam auctorum Romani generis turpitudinem. nec incongrue fictum est; nam et meretrices lupas vocamus, unde et lupanaria. et constat hoc animal in tutela esse Martis. sed de origine et conditore urbis diversa a diversis traduntur. Clinias refert Telemachi filiam Romen nomine Aeneae nuptam fuisse, ex cuius vocabulo Romam appellatam. * * * dicit Latinum ex Vlixe et Circe editum de nomine sororis suae mortuae Romen civitatem appellasse. Ateius adserit Romam ante adventum Euandri diu Valentiam vocitatam, sed post graeco nomine Romen vocitatam. alii a filia Euandri ita dictam, alii a fatidica, quae praedixisset Euandro his eum locis oportere considere. Heraclides ait Romen, nobilem captivam Troianam huc appulisse et taedio maris suasisse sedem, ex cuius nomine urbem vocatam. Eratosthenes Ascanii, Aeneae filii, Romulum parentem urbis refert. Naevius et Ennius Aeneae ex filia nepotem Romulum conditorem urbis tradunt. Sibylla ita dicit Ῥωμαῖοι, Ῥώμου παῖδες. regina regis filia. abusive ait more poetico, ut alibimagnum reginae sed enim miseratus amorem” , id est regis filiae Pasiphaes. sacerdos quia ab Amulio Vestae virgo esse iussa est, ne ei propter edendam subolem facultas esset viro iungi.

[274] marte gravis gravida, utnon insueta gravis temptabunt pabula fetas” .

[275] inde post, vel deinde, vel tunc, adverbium loci pro temporis. fulvo tegmine id est pelle lupae, qua utebatur more pastorum. sed hoc multi reprehendunt, cur nutricis tegmine usus sit. qui gemina ratione refutantur: vel falsitate fabulae, vel exemplo Iovis, qui caprae nutricis utitur pelle, unde Graece αἰγίοχος appellatur. sane 'tegmine' multi antique dictum asserunt, quia tegimentum dici debere affirmant. laetus virtute alacer, vel quia avo regnum reddiderat, vel quia ipse novam urbem et novum condebat imperium.

[276] excipiet gentem Remo scilicet interempto, post cuius mortem natam constat pestilentiam: unde consulta oracula dixerunt placandos esse manes fratris extincti; ob quam rem sella curulis cum sceptro et corona et ceteris regni insignibus semper iuxta sancientem aliquid Romulum ponebatur, ut pariter imperare viderentur. unde estRemo cum fratre Quirinus iura dabunt” .

[277] Romanosque svo de nomine dicet perite non ait Romam, sed Romanos. urbis enim illius verum nomen nemo vel in sacris enuntiat. denique tribunus plebei quidam Valerius Soranus, ut ait Varro et multi alii, hoc nomen ausus enuntiare, ut quidam dicunt raptus a senatu et in crucem levatus est, ut alii, metu supplicii fugit et in Sicilia comprehensus a praetore praecepto senatus occisus est. hoc autem urbis nomen ne Hyginus quidem cum de situ urbis loqueretur expressit.

[278] nec metas rerum nec tempora pono 'metas' ad terras rettulit, 'tempora' ad annos; Lavinio enim et Albae finem statuit, Romanis tribuit aeternitatem, quia subiunxit 'imperium sine fine dedi'.

[279] quin quinetiam; minus enim est 'etiam'. nam plenum est quinetiam, utquinetiam hiberno moliris sidere classem” . aspera ivno tolerabilius hoc Iuppiter dicit. aspera ivno] vel quam tu asperam dicis, vel certe ut et ego fateor.

[280] metu ut supraid metuens” . terras caelvmque fatigat alibiabsumptae in Teucros vires caelique marisque” . quae mare n. t. q. m. c. q. f. metu scilicet quem de Carthagine habet, ut supraid metuens” , vel metu quo Troianos terret et Venerem. nam dicit 'parce metu Cytherea'. 'mare' autem 't. c. q. f.' alibi ostendit dicendoabsumptae in Teucros vires caelique marisque” . 'fatigat' vero pro exercet, sollicitat, commovet.

[281] consilia in melius referet quia bello Punico secundo ut ait Ennius placata Iuno coepit favere Romanis. in melius] εἰς τὸ κρεῖττον. et est Latinior elocutio: Sallustiusad mutandum modo in melius servitium” . mecumque fovebit id est eadem quae ego sentiens, eadem quae ego volens, vel ut quidam volunt mecum in Capitolio constituta.

[282] gentemque togatam bene 'gentem', quia et sexus omnis et condicio toga utebatur, sed servi nec colobia nec calceos habebant. togas autem etiam feminas habuisse, cycladum et recini usus ostendit. recinus autem dicitur ab eo, quod post tergum reicitur, quod vulgo maforte dicunt.

[283] sic placitum vel fatis vel mihi; nam inpersonale est. lustris quinquenniis. et bene olympiadibus computat tempora, quod magis ad Iovem pertinet, quia nondum erant vel Roma vel consules. lustrum autem dictum, quod post quinquennium unaquaeque civitas lustrabatur. unde Romae ambilustrum, quod non licebat nisi ambos censores post quinquennium lustrare civitatem. aetas iuxta veteres aetas hic pro tempore posita est, alibi pro modo annorum, ut estubi iam firmata virum te fecerit aetasetaetas Lucinam iustosque pati hymenaeos” .

[284] domus assaraci id est familia Troiana, et est a parte totum; nam Assaracus Capyn genuit, Capys Anchisen, unde Aeneas, auctor Romani generis: ex quibus Mummius, qui Achaiam vicit. pthiam Achillis patriam. mycenas Agamemnonis patriam, utAgamemnoniasque Mycenas” .

[286] nascetur ad illud respondet 'certe hinc Romanos olim' et omnis poetae intentio, ut in qualitate carminis diximus, ad laudem tendit Augusti, sicut et in sexti catalogo et in clipei descriptione. haec autem Iovis allocutio partim obiecta purgat partim aliquid pollicetur. pulchra allusit propter Venerem. Troianus ac si diceret, etiam Caesar Troianus est. caesar hic est, qui dictus est Gaius Iulius Caesar. Gaius praenomen est, Iulius ab Iulo, Caesar vel quod caeso matris ventre natus est, vel quod avus eius in Africa manu propria occidit elephantem, qui caesa dicitur lingua Poenorum. hic sane Gaius Iulius Caesar quattuor et sexaginta victis Galliarum civitatibus cum a senatu petisset consulatum et triumphum nec impetrasset adversante Cn. Pompeio magno eiusque amicis, qui Caesaris processibus invidebant, bellum civile gessit in Farsalia, quo Pompeius victus Alexandriae occiditur. Caesar Romam compositis rebus et Alexandria debellata reversus in curia Pompeiana a Cassio et Bruto aliisque Pompeianis occisus est. cuius heres Augustus cum intrasset urbem coegit a senatu interfectores Caesaris parricidas et hostes iudicari, eumque in deorum numerum referri et divum appellari.

[287] imperium oceano, famam qui terminet astris aut ad laudem dictum est, aut certe secundum historiam. re vera enim et Britannos qui in oceano sunt vicit, et post mortem eius cum ludi funebres ab Augusto eius adoptivo filio darentur, stella medio die visa est, unde estecce Dionaei processit Caesaris astrum” . a magno sicut Alexander, sicut Pompeius. Graeci enim omne magnificum magnum, ut mater magna et dii magni.

[288] olim modo futuri temporis est. caelo in caelum. spoliis orientis victo Pharnace Mithridatis filio, qui re vera in oriente fuit. ceterum Aegyptus, in qua Ptolomaeum vicit, in australi est plaga.

[289] honustum inter honustum et oneratum hoc interest, quod oneratus est qualicumque pressus pondere, honustus vero cui onus ipsum honori est, ut si quis spolia hostium ferat. sed oneratus aspirationem non habet, quia ab onere venit, honustus vero, quia etiam ab honore descendit, retinet aspirationem. alii 'honestum' legunt; veteres enim honestum pro specioso ponebant, utDardanius caput ecce puer detectus honestum” .

[290] accipies secura quia post mortem Caesar meruit aram, fastigium, flaminem, ut Cicero in Philippicis. secura] quare 'secura'? quia nunc sollicita. hic quoque potest intellegi sicut Romulus, sed melius sicut Aeneas, de quo superius ait 'sublimemque feres ad sidera caeli'. 'quoque' autem semper ad similitudinem ponit, uttu quoque litoribus nostris” . hic quoque] sicut ego, sicut tu. votis vel ad vota vel votis vocabitur.

[291] aspera tunc id est Caesare consecrato cum Augustus regnare coeperit, clauso Iani templo, pax erit per orbem. constat autem templum hoc ter esse clausum: primum regnante Numa, item post bellum Punicum secundum, tertio post bella Actiaca quae confecit Augustus: quo tempore pax quidem fuit quantum ad exteras pertinet gentes, sed bella flagravere civilia, quod et ipse per transitum tangit dicens 'Furor impius intus'. huius autem aperiendi vel claudendi templi ratio varia est. alii dicunt Romulo contra Sabinos pugnante, cum in eo esset ut vinceretur, calidam aquam ex eodem loco erupisse, quae fugavit exercitum Sabinorum: hinc ergo tractum morem, ut pugnaturi aperirent templum, quod in eo loco fuerat constitutum, quasi ad spem pristini auxilii. alii dicunt Tatium et Romulum facto foedere hoc templum aedificasse, unde et Ianus ipse duas facies habet, quasi ut ostendat duorum regum coitionem. [vel quod ad bellum ituri debent de pace cogitare.] est alia melior ratio, quod ad proelium ituri optent reversionem.

[292] cana fides et vesta subaudis 'erit'. canam autem Fidem dixit, vel quod in canis hominibus invenitur, vel quod ei albo panno involuta manu sacrificatur, per quod ostenditur fidem debere esse secretam: unde et Horatiuset albo rara Fides colit velata panno” . Vesta vero pro religione, quia nullum sacrificium sine igne est, unde et ipsa et Ianus in omnibus sacrificiis invocantur. Vesta autem dicta vel ἀπὸ τῆς ἑστίας, ut digammos sit adiecta, sicut ἦρ ver, Ἐνετὸς Venetus, vel quod variis vestita sit rebus. ipsa enim esse dicitur terra, quam ignem habere non dubium est, ut ex Aetna Vulcanoque et aliis locis ardentibus datur intellegi. remo cum fratre quirinus ivra dabunt] hic dissimulat de parricidio, quod et iungit eos, et quia non Romulum, sed Quirinum appellat, ut non potuerit parricidium facere qui meruerit deus fieri. remo cum fratre quirinus ivra dabunt multi sic intellegere volunt ut superius diximus, quia post pestilentiam ad placandos fratris manes geminis omnibus usus est Romulus: unde estviden ut geminae stent vertice cristae?” sed hoc esse non potest, quia iteratio est ante dictorum aut ordo praeposterus, si post dictum Caesarem Romulum repetit. constat praeterea Iani templum patuisse sub Romulo, quia bellis numquam vacavit. alii volunt per hos Romanos intellegi. vera tamen hoc habet ratio, Quirinum Augustum esse, Remum vero pro Agrippa positum, qui filiam Augusti duxit uxorem, et cum eo pariter bella tractavit: unde estparte alia dis et ventis Agrippa secundis” . nam adulans populus Romanus Octaviano tria obtulit nomina, utrum vellet Quirinus, an Caesar, an Augustus vocari. ille ne unum eligendo partem laederet quae aliud offerre cupiebat, diverso tempore omnibus usus est, et primo Quirinus dictus est, inde Caesar, postea quod et obtinuit Augustus, sicut Suetonius probat et in georgicis ostendit Vergilius. nam cum de Gangaridum victoria diceret, qui iuxta Gangen sunt quique ab Augusto victi sunt, aitvictorisque arma Quirini” . ut autem pro Agrippa Remum poneret, poetico usus est more; nam nomen ex vicino sumpsit. hoc ergo dicit, cum coeperit Iulius Caesar caelum tenere patratis omnibus bellis, iura dabunt Augustus et Agrippa. Romulus autem ideo Quirinus dictus est, vel quod hasta utebatur, quae Sabinorum lingua curis dicitur: hasta enim, id est curis, telum longum est, unde et securis quasi semicuris: vel a κοίρανος qui Graece rex dicitur: constat autem Graecos fuisse Romanos: vel propter generis nobilitatem; Mars enim cum saevit Gradivus dicitur, cum tranquillus est Quirinus. denique in urbe duo eius templa sunt: unum Quirini intra urbem, quasi custodis et tranquilli, aliud in Appia via extra urbem prope portam, quasi bellatoris, id est Gradivi.

[293] dirae cum apertae sunt. dirae] hoc est abominandae, alias 'dirae' magnaean sua cuique deus fit dira cupidoetiam tum religio pavidos terrebat agrestes dira locietdicuntur geminae pestes cognomine Dirae” . compagibus ambages et compages antiqui tantum dicebant, posteritas admisit ut etiam compago dicatur: sed non quia varius esse potest nominativus, debet etiam declinatio mutari, quemadmodum nec in istis nominibus arbor arbos, vomer vomis; nam et vomeris et arboris tantum facit. ergo compages compagis, quoniam compago usurpatum est; compaginis enim nemo penitus dicit.

[294] belli portae Iani gemini, quae bello aperiebantur, pace claudebantur. ideo autem Ianus belli tempore patefiebat, ut eiusdem conspectus per bellum pateret, in cuius potestate esset exitus reditusque; id enim ipsa significat eius effigies, praebentis se euntibus et redeuntibus ducem. hunc autem olim Numa Pompilius fecit, cuius portas regni tempore clausit. furor impius intus ut superius diximus propter bella civilia, quae gesta sunt contra Brutum et Cassium ab Augusto in Philippis, contra Sextum Pompeium ab Augusto in Sicilia. aut sicut quidam tradunt furor impius intus non in aede Iani, sed in alia in foro Augusti introeuntibus ad sinistram, fuit bellum pictum et furor sedens super arma devinctus eo habitu quo poeta dixit.

[295] saeva sedens super arma secundum antiquam licentiam. sciendum tamen est hodie 'in' et 'sub' tantum communes esse praepositiones. ceterum 'super' et 'subter' iam accusativae sunt, sicut 'clam' et 'post', quae ante communes fuerunt: nunc in his mutata natura est. [ergo] super pro supra. et nunc haec praepositio accusativo servit, ubi vero 'de' significat, ablativo. aenis nodis non centum nodis, sed catenis, quas circumlocutione significavit, quia sunt catenae nodi plures. quidam 'aeneis' pro ferreis tradunt, utmicat aereus ensis” : etaerea quem obliquum rota transit” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: