previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[28]

[31] qui parrhasio evandro Arcadico a civitate Arcadiae, quam Donatus vult a parra avi dictam: quod procedit, si parra nomen est Graecum; si autem Latinum est, stulte sensit, nam Graecum nomen etymologiam Latinam non recipit. alii Iovis filium Parrhasium dicunt, qui habuit Arcadem filium, ex quo primo Parrhasii, post Arcades dicti sunt. sane Arcadum genera fuerunt quattuor, Parrhasiorum, Maenaliorum, Azanorum, Cynaethorum. alii non Azanos et Cynaethos, sed Azanes et Cynaetheos dicunt.

[32] felicibus aeque hic non felicitas comparatur, sed ut est illuddi meliora piis” : non quia haec bona sunt, sed bona optat.

[33] ibat pro 'ierat'. alvmno alumnus est qui Graece τρόφιμος dicitur: quod nomen quia Latinum non est, ut ab eo quod est nutritor, inveniamus eum qui nutritus est, transiit ad nomen aliud et alumnum dixit.

[35] iliades crinem de more solutae has Aeneae ancillulas intellegimus: nam omnes matres, hoc est mulieres nobiles, in Sicilia remansisse dixit, excepta Euryali matre, de qua legimusquae te sola puer multis e matribus ausa persequitur?” 'crinem' autem 'solutae', utpalmis percussa lacertos” .

[36] ut vero Aeneas foribus sese intulit altis naturale enim est ut intermissa lamenta repetantur, cum aliquis notus advenerit: sic in Statio ingressis ducibus denuo defletur Archemorus.

[39] nivei fultum pallantis late patet hoc epitheton: referri enim potest et ad candorem pristinae pulchritudinis, et ad pallorem ex morte venientem, et ad frigus quod proprium mortuorum est, utcorpusque lavant frigentis et ungunt” .

[40] levi in pectore pulchro, puerili, nondum saetoso.

[42] tene inquit iteratio est; nam supra ait 'lacrimis ita fatur obortis', sicut in quinto posuitet fidam sic fatur ad auremet paulo post intulitdic ait” . sane sciendum hanc adlocutionem talem esse, qualis illa ubi defletur Euryalus: nam locis omnibus commovet miserationem, ab aetate, a tempore, a vulnere, a spe parentis. cum laeta veniret invidit fortuna mihi ac si diceret: quantum noceret adversa, cum laeta talem intulit casum? videtur autem dolere quod queri non potest de Fortunae crudelitate, quae ei uno eodemque tempore et tanta contulit beneficia, et tale intulit damnum. 'tene' autem 'invidit Fortuna mihi', utLiber pampineas invidit collibus umbras” .

[45] discedens dederam κατὰ τὸ σιωπώμενον hoc intellegimus: nam abscedens nusquam est Euandrum adlocutus Aeneas.

[48] cum dura proelia gente subaudimus 'fore'.

[50] fors et vota facit forteutrumque enim dicimusetiam vota suscipit. potest et unum esse 'forset', id est 'forsitan'. cumulatque altaria donis id est et sacrificat, et suscipit vota. naturaliter autem queritur de errore mentis humanae.

[51] nil iam caelestibus vllis debentem vivi enim superorum sunt, mortui ad inferos pertinent, unde in duodecimovos o mihi manes este boni, quoniam superis aversa voluntas” . superis autem debemus omnia donec vivimus, ideo quia, ut dicunt physici, cum nasci coeperimus, sortimur a Sole spiritum, a Luna corpus, a Marte sanguinem, a Mercurio ingenium, a Iove honorum desiderium, a Venere cupiditates, a Saturno humorem: quae omnia singulis reddere videntur extincti. secundum physicam disciplinam dicit: tradunt enim physici omnia nos mereri a superis, quae rursus extincti reddimus ipsis potestatibus supernis. quod et Plato videtur astruere qui dicit, quod cum de effluxione fontium non aliarum quarumlibet rerum, sed ipsarum stellarum, fuerint animae corporibus commodandae, quicquid de ipsis fontibus stellarum ebullit, hoc intellegi debere stellas. ergo priusquam in corpora ingrediantur animae per haec signa erratica transeuntes, singula supra dicta singulae accipiunt, item exeuntes singula singulis redhibere dicit quae in corpus venientes perceperunt.

[52] vano maesti comitamur honore inani, ut supra diximus, quantum ad vivos pertinet.

[53] infelix nati funus hoc quidam ἀνακόλουθον et vulgare accipiunt; sed eleganter ad exprimendum patris adfectum ad patrem orationem convertit.

[54] hi nostri reditus id est tales, utmanibusque meis Mezentius hic est” . expectatique trivmphi modo de se loquitur.

[55] haec mea magna fides κατὰ τὸ σιωπώμενον: quam de Pallantis reditu promiserat patri. at non evandre aut mutavit declinationem: nam 'Euander' facit, ut ipse XPallas, Euander in ipsis” : aut Graecum vocativum fecit Εὔανδρε. pudendis vvlneribus id est a tergo inlatis: et est consolatio. quid autem 'pudendis' sit, ipse exposuit dicendo 'pulsum aspicies'.

[56] nec sospite antiptosis est pro 'sospiti'. et hoc dicit: si fugisset vulneratus a tergo, ipse ei optares interitum. alii: non talem habes, inquit, filium, quo sospite tibi dirum funus optares, quod parentes sibi precari solent ob nequitiam liberorum. alii: non optabis, inquit, sospiti filio mortem. quod magis heroicae personae convenit. et [quero] 'sospite' pro 'sospiti'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: