previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[386]

[387] hic gravis tunc. 'gravis' autem aetate vel obiurgatione. castigat increpat, obiurgat.

[388] toro consederat herbae est verbum de verbo: nam 'torus' a tortis dictus est herbis.

[389] frustra ordo est: tantane dona tam patiens sines tolli frustra? sane sciendum, hunc secundum Hyginum, qui de familiis Troianis scripsit, unum Troianorum fuisse, de quo Vergilius mutat historiam.

[390] tam patiens pro 'tam patienter sines'.

[391] nobis deus ille magister 'nobis' non vacat: ut Ciceroqui mihi accubantes” : sed pro 'noster' est positum vitandi [propter similitudinem] homoeoteleuti causa.

[394] ille sub haec aut statim: aut post haec.

[395] sed enim gelidus aliud pendet ex alio: quare 'hebet'? quia gelidus est: quare gelidus? quia senis.

[396] effetae exhaustae. et est translatio a mulieribus, quas frequens partus debiles reddit.

[397] inprobus iste qui sine certamine postulat praemium.

[398] illa ivventas aut magna, aut quae quondam fuerat.

[400] nec dona moror id est non expecto, non moveor donis: hic enim sensus tam superioribus, quam sequentibus congruit. et supra enim ait, se non praemii causa dimicare, sed gloriae, et paulo post bovem victor interemit.

[401] inmani pondere pro 'inmanis ponderis', more suo, uthamis auroque trilicem” .

[402] quibus quorum instructu.

[403] ferre manum contendere: nam utraque manus armatur. et 'manum' pro 'manus'. intendere brachia tergo ligare, utintenditque locum sertis” .

[404] animi tantorum hic distinguendum: hoc est virorum fortium, quos aequum non erat magna mirari. unde addidit 'ante omnes stupet ipse Dares': nam stultum est dicere 'tantorum boum', cum dixerit septem.

[406] longeque valde, ut: “Tiberinaque longe ostia” .

[408] versat considerat, ut Sallustiusexercitum maiorum more verteret” , hoc est consideraret.

[409] senior secundum Varronem 'senior' et 'iunior' comparativi sunt per inminutionem. hinc estiam senior, sed cruda deo viridisque senectus” : additum enim hoc est ad exprimendum, quid sit 'senior': item Ovidiusinter iuvenemque senemque” . et re vera non convenit hunc satis senem accipi, qui et vincere potest, et uno ictu taurum necare. ergo 'senior' non satis senex, sicut 'iunior' non satis iuvenis, intra iuvenem, sicut 'pauperior' intra pauperem. dicit autem hoc Varro in libris ad Ciceronem.

[410] caestus et arma ἓν διὰ δυοῖν: 'arma' id est caestus.

[411] tristemque hoc ipso in litore p. aut in quo magister occisus est: aut 'in tristi litore', id est infecundo: Varro enim dicit, sub Eryce monte esse infecundum campum fere in tribus iugeribus, in quo Eryx et Hercules dimicaverunt.

[412] haec germanus 'germanus' est secundum Varronem in libris de gradibus, de eadem genetrice manans, non, ut multi dicunt, de eodem germine, quos ille tantum fratres vocat: secundum quem bene nunc Erycem, Butae et Veneris filium, Aeneae dicit fuisse germanum.

[413] sanguine cernis adhuc f. i. c. non Herculis, quippe victoris, sed Erycis: quae infecerat se tegendo.

[415] aemula necdum adversa virtuti. geminis duobus.

[418] auctor acestes huius certaminis scilicet.

[419] aequemus pugnas id est arma: a sequenti quod praecedit. tibi 'pro te', uttibi deserit Hesperus Oetam” . exve proice, solve.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: