previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[172]

[174] fama malum definitio est, ut 'quo' ex praecedenti pendeat nomine: quamquam alii 'qua' legant. sane 'quo' nisi definitio sit, legi non potest; nec enim procedit, ut ordo sit 'Fama, quo non aliud malum est velocius'.

[175] mobilitate viget dat ei σωματοποιΐαν. et laudat a contrario: cum enim omnia labore minuantur, haec crescit. sane 'viget' quidam pro vigescit accipiunt.

[176] metu primo non 'primo metu', sed 'primum', quod initio cautius loquatur, id est in principio: cum enim quis veretur, ne auctor sit, quod audit continet; at ubi sit vulgatum, passim loquitur. et modo 'primo' adverbium est, non nomen. attollit in avras sumpta licentia, quae minuebatur timore.

[177] ingrediturque solo et caput inter nubila condit hoc vult ostendere, nec humili eam fortunae parcere, nec superiori. vel quia famae incertus auctor.

[178] terra parens generale est: parens rerum omnium. ira inritata deorum amphibolon est, utrum sua ira propter extinctos gigantas, an 'ira deorum inritata', quae extinxerat gigantas. vel ideo 'ira deorum', quod in eam fulmina et grandines de caelo cadunt.

[179] extremam aut post omnes gigantas, quippe ad deorum ultionem nata: nam per ipsam eorum crimina vulgata sunt: aut certe 'extrema' pessima: omnes enim, qui de medicina tractant, dicunt naturale esse, ut inutiliores sint qui nascuntur ultimi. Famam ergo inducit ultam esse fratres, quia ipsa deorum delicta vulgavit. ut perhibent quotienscumque fabulosum aliquid dicit, solet inferre 'fama est'. mire ergo modo, cum de ipsa fama loqueretur, ait 'ut perhibent'. coeo enceladoque isti gigantes fuerunt inter alios, qui Iovem superpositis montibus regno caelesti detrudere conati, fulminibus sunt deleti. et bene elegit ex fratribus maximos, ex quibus aestimaretur.

[180] pedibus celerem et pernicibus alis convertit rerum epitheta: nam 'pernix' pedum est, utpernicibus ignea plantis” , celeritas pennarum est, utcelerique fuga sub sidera lapsae” . aut certe intentio describentis est: supervacua enim est alas habenti pedum pernicitas: aut sic intellege 'pedibus celerem et alis velocibus?

[181] monstrum bene vituperavit Famam ex accidentibus personae, per parentes malos et fratres: et quod eam describit, non est narratio, sed argumentatio. quidni monstrum, quae huius naturae sit, ut quot plumas, tot oculos, tot linguas, tot aures et cetera? quot sunt corpore plumae non ipsius, sed in omnium corporibus: nam exaggeratio est, ac si diceret 'quot sunt arenae'.

[182] oculi subter adverbium est, ac si diceret: non sub plumis, sed sub ipsa. et mire 'subter', quasi quae non videatur, et omnia videat. [reliqua] mirabile dictu sic exclamavit poeta, quasi minus admirationis haberet ipsa descriptio.

[183] tot lingvae infinitus est numerus: nam re vera quot sunt homines, in quibus fama est, tot ora habet, quae sunt hominum. totidem ora sonant aliud visu, hoc est 'ora'; aliud auditu, hoc est 'sonant'.

[184] nocte volat bene naturalem rem dixit: nam quanto celatum est aliquid, tanto magis requiritur. et sine dubio incipiens fama semper obscura est: quae divulgata conquiescit: unde ait 'luce sedet custos'. caeli medio absolute: quia inter caelum terramque medium est. terraeque per umbram noctem umbram terrae esse numquam apertius significavit.

[185] stridens potest et ad oris sonum, et ad alarum referri. dulci declinat lumina somno qui est omnibus animantibus dulcis. et 'somno' utrum ablativo, an dativo? <dativo> melius interpreteris, quasi non succumbat illi.

[186] luce sedet id est per diem: aut ut lux coepit. et bene nocturna illi et diurna officia dat, ne dulci somno capiatur. custos speculatrix, ne quid eam praetereat; non, quae custodiat aut servet. summi culmine tecti per domos nobilium, propter res privatas.

[187] turribus aut altis per domos regum, propter res publicas. magnas territat urbes magnos populos. et dicit plebeios. et ostendere vult Famae linguis neminem exceptum qui non exagitari possit.

[188] tenax in omnibus perseverans: tam in enuntiandis falsis rebus, quam in veris.

[189] haec tum vel Fama talis et tanta: vel haec facta. populos utrum generaliter, an Tyrios et Troianos tantum?

[190] gavdens propter inventam materiam. et quidam non temporale Famae epitheton 'gaudens' esse volunt, sed generale, ut multiplici sermone gaudeat, quo tunc populos implebat. facta atque infecta sicut sequentia indicant. et est quasi proverbiale: nam hoc est 'tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri'.

[191] venisse Aeneam haec facta sunt.

[192] viro marito, “ut vir gregis ipse caper” . dignetur libravit sermonem, quasi personae superioris.

[193] hiemem inter se luxv, quam longa, fovere id est nunc hiemem inter se luxu fovere, in quantum longa est ipsa hiemps. facit talem etiam alibi figuram, utThybris ea fluvium, quam longa est nocte tumentem leniitpro 'quam longa est ipsa nox'. fovere veteres 'fovere' pro diu incolere et inhabitare dixerunt, ut ipse alibifovit humum” .

[194] regnorum inmemores hoc fingit: nam et illi curae est Carthago et Aeneae Italia. an quia quod una patitur duobus assignat? cupidine <cupidinem> veteres inmoderatum amorem dicebant: Afraniusnerariaalius est amor, alius cupido * * * amant sapientes, cupient ceteri” . Plautus cum distinctione posuitcupidon tecum sicut anne amor?” quod intellegitur vehementer illam amare vel inpatienter. ipse alibiquem Venus Cupidoque imperat, suadet amor(Cur. 3) dicendo 'imperat' violentiam ostendit, 'suadet' addendo moderationem significat.

[195] dea foeda crudelis, impia: quod alibi interpretatur. “eadem impia fama detulit” . in ora palam, ut antequam audiant loquantur. et proprie 'ora'. Terentiusin ore esse omni populo” .

[196] iarbam filium Iovis Ammonis. Liber cum Indos peteret et per Xerolibyam exercitum duceret, fatigatus siti Iovis sui patris imploravit auxilium, et statim viso ariete fons secutus est. unde factum est Iovi Ammoni ab arenis dicto simulacrum cum capite arietino: quod ideo fingitur, quia satis eius sunt involuta responsa. iarbam filium Iovis Ammonis. Liber, vel ut alii dicunt, Hercules, cum Indos peteret, et per deserta Libyae, hoc est per Xerolibyam, exercitum duceret, fatigatus siti Iovis patris imploravit auxilium: cui ille arietem ostendit, quem secutus ille pervenit ad locum quendam, in quo aries terram pede suo scalpsit, e quo loco fons manavit. unde factum est, ut Iovi Ammoni, ab arenis dicto, templum cum simulacro cum cornibus arietinis constitueretur: quod ideo fingitur, quia satis eius sunt involuta responsa, aut quia Libyes Ammonem arietem appellant. alii hunc Ammonem in loco natum, ubi sola ovis fuerat, a finitimis inventum dicunt, creditumque ex Iove et ove natum appellatumque Ammonem ab arena, quia ibi tale solum est. alii inter Cyrenas atque Carthaginem locum tradunt fuisse, in quo pastores puerum arietinis cornibus insignem, in arena sedentem ac vaticinantem deprehenderunt. hic sublatus tacebat, repositus loquebatur: mox cum e conspectu hominum subito recessisset, creditus est deus: unde Iovem ideo ibi colere coeperunt, nomine Ammonem, quod in arena fuerat visus.

[197] aggerat iras super eas, quas habebat ex contemptu.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: