[344]
[347] antiqui pro 'nobilis et magni', ut “urbs antiqua fuit” : aut proprie 'antiqui', si referamus ad tempora scribentis. dolonis cum Troiani exploratorem, quem ad castra Graecorum mitterent, quaererent, hic Dolon exploratum se ire obtulit, si sibi equi Achillis pro praemio darentur. qui cum isset, obvios habuit Diomeden et Vlixen, similiter exploratores missos ad castra Troiana, captusque ab eis tormentis coactus est confiteri consilia Troianorum, Rhesi etiam adventum, qui in auxilium Troianorum equos fatales adduxerat. quem Diomedes et Vlixes vinctum ad arborem relinquentes profecti ad castra Troiana, occiso Rheso abductisque equis, redeuntes occiderunt. huius filium nunc inter Troianos a Turno dicit occisum.
[350] avsus pelidae pretium sibi poscere currus difficilis hypallage: nam hoc vult dicere: qui ut Achillis equos posset accipere, ire ausus est ad castra Graecorum. ordo enim non procedit: qui ut iret, ausus est petere. 'currus' vero pro 'curruum' ac per hoc 'equorum' dixit.
[351] pro talibus avsis quaeritur, quis ante hunc 'ausis' dixerit.
[352] adfecit pretio modo poenam significat: nam pretium τῶν μέσων est: Terentius “ergo pretium ob stultitiam fero” . nec equis adspirat achillis 'adspirat' apud maiores accedit significat: Cicero “numquam adspiravit ad curiam” . sed hic figurate dixit 'adspirat equis' pro 'ad equos', id est occisus est nec ad equos Achillis accessit. melius tamen est ut de Diomede intellegamus, ut sit sensus: Diomedes occidit Dolonem, qui equos Achillis ausus est petere, quos nec ille qui eum vicit, poposcit. sane 'adspirat' est tractum ab his, qui insequentes spiritu suo proximos adflant.
[354] longum per inane hoc est per longum spatium. secvtus iacvlo pro 'insecutus': vel certe, e longinquo eum ante iaculo vulneravit.
[357] dextrae mucronem extorquet quasi prooeconomia est ut non eum suo interimat gladio, ne agnoscat quod Metisci est, et iam nunc suum requirat: quo facto perire poterat sequens fracti gladii oeconomia.
[358] tingvit ivgulo hic non significat 'inficit', ut “tingue novo mecum direptis crura cothurnis” , sed 'demersit in iugulum', ut ibi “et Stygia candentem tinxerat unda” 'inbuerat, durarat' significat.
[359] en agros subauditur, quos victore Aenea te accipere posse credebas, corpore tuo 'metire'; metiuntur autem agros qui colonis adsignant: inde enim sarcasmos factus est. nam consuetudo erat ut victores imperatores agros militibus suis darent, ut in historiis legimus, item in Lucano “an melius fient piratae, magne, coloni” . et hoc est, quod supra ait “hostibus insultans” .
[364] sternacis equi ferocis, qui facile sternit sedentem. quidam pro 'pavidi' accipiunt: 'consternati' enim 'equi' dicuntur.
[365] edoni boreae 'Edoni' Thracii. nam Edon mons est Thraciae. sane sciendum hoc loco errasse Donatum, qui dicit 'Edonii' legendum, ut 'do' brevis sit, secundum Lucanum, qui dicit “Edonis Ogygio decurrit plena Lyaeo” : namque certum est systolen fecisse Lucanum: unde 'Edoni' legendum est, ut sit 'hic Edonus, huius Edoni'. Statius et Vergilium et artem secutus ait “tristius Edonas hiemes Hebrumque nivalem” , non 'Edonias'.
[366] aegaeo mari scilicet, sicut sequentia indicant 'sequiturque ad litora fluctus': nam male ait Donatus montem esse, unde flat Boreas, cum certum sit eum de Hyperboreis montibus flare. quidam 'fluctus' melius numero singulari accipiendum putant.
[367] qua venti incubvere pro 'qua ventus': Boream enim solum dixit. fugam dant pro 'fugiunt', ut alibi “defensum dabit” .
[370] quatit volantem ut “oblimat inermes” .
[371] instantem phegeus aut sibi, aut omnibus.
[372] ad currum pro 'currui se obiecit'. citatorum aphaeresis pro 'concitatorum'.
[374] pendetque ivgis pro 'iugo', ut “ausus Pelidae pretium sibi poscere currus” .
[375] lancea raro lectum: et est telum missile. bilicem loricam 'li' longa est et accentum habet, sicut 'bifilum' 'fi' producitur, quia et 'fila' et 'licia' dicimus.
[376] degustat vulnere corpus id est leviter tangit, id est stringit, propter exiguitatem sanguinis: unde econtra de alto vulnere ait “virgineumque alte bibit acta cruorem” .
[378] ducto mucrone id est educto.
[379] procursu impetu. et est una pars orationis 'procursus'.