previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[509]

[512] de culmine summo bene 'culmine', quia de tectis agrestium loquitur.

[514] tartaream aut terribilem, aut fortem secundum usum dixit.

[515] nemus locus haud longe ab Aricia, in quo lacus est, qui speculum Dianae dicitur. et notandum quia vocem eius paulatim facit procedere, quod locorum indicat commemoratio.

[516] triviae lacus hic est qui Dianae speculum dicitur.

[517] sulphvrea nar albus aqua in LX. Flaminiae est civitas Narnia in montibus posita, quibus subest Nar fluvius, qui Tiberino coniungitur. ideo autem dicit 'sulphurea Nar albus aqua', quia dum currit, est sulphurei coloris, dum hauritur, albi. et Sabini lingua sua nar dicunt sulphur. ergo hunc fluvium ideo dicunt esse Nar appellatum, quod odore sulphureo nares contingat, sive quod in modum narium geminos habeat exitus. fontesque velini ultra Interamnam sunt. nam ut diximus, vox furiae paulatim processit.

[518] pressere ad pectora natos Statiuspressitque Palaemona mater” , item e contranec natos ausae deponere matres” .

[519] ad vocem bucinae, utsensit et ad sonitum vocis vestigia torsit” : nam quicumque sonus dici vox potest.

[522] avxilium castris effundit apertis id est ipsa in auxilium effunditur.

[523] direxere acies ordinarunt in latitudinem.

[524] praevstis 'prae' brevis fit propter sequentem vocalem: quod in una parte orationis factum tolerabile est, quia compositus est sermo.

[525] ferro ancipiti id est utrimque noxio. dicit autem aut gladios, aut bipennes.

[526] seges terra modo, utquid faciat laetas segetes” . per 'atram' vero fertilem significat, ut ostenditur in georgicis.

[527] sole lacessita naturale enim est ut metallorum splendor plus fulgeat alia luce percussus.

[529] pavLatim sese tollit mare sic bella dicit surrexisse paulatim, sicut ventis flantibus sensim mare turgescit.

[531] hic ivvenis confundit nomina: nam et puerum et iuvenem nonnumquam indiscrete ponit Vergilius, ut hoc loco; nam Almonem, quem modo iuvenem dicit, paulo post ait puerum, utAlmonem puerum” . movet autem miserationem ab aetate cum dicit 'iuvenis', a virtute dicendo 'primam ante aciem'; movet a dignitate, ut 'natorum Tyrrhi fuerat qui maximus Almo'; a vulneris etiam crudelitate cum dixit 'haesit sub gutture vulnus'.

[532] almo bene rustici nomen usurpavit a fluvio.

[533] haesit enim sub gutture vulnus id est sagitta, utillum ardens infesto vulnere Pyrrhus insequitur” . vdae vocis iter hoc est 'udum iter vocis'; non enim vox uda est, sed per udam arteriarum labitur viam: unde in febrientibus deficit.

[535] corpora multa virum circa constrata sunt. et rhetorice viles trudit in medium, nobiles vero primo et ultimo commemorat loco.

[536] dum paci medium se offert nam quid senex bellis intererat?

[537] olim ditissimus arvis secundum antiquum morem: Horatiusdives antiquo censu” .

[538] quina redibant armenta pro 'quinque', sicut 'bina'.

[539] terram centum vertebat aratris duo dixit a Catone memorata, qui interrogatus qui esset paterfamilias, respondit eum, qui bene pascit et bene arat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: