previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[519]

[520] maximus ilioneus rebus omnibus maximus; nec enim aliquid addidit. ergo et aetate et honore et facundia et omni virtute accipiunt. et non sine causa ipsum ubique inducit loquentem; ut enim Homerus dicit, Phorbas pater Ilionei semper Mercurio deo eloquentiae favente pugnavit, ut HoratiusMercuri facunde nepos Atlantis” . merito ergo huic datur eloquentia. placido sic pectore coepit more suo uno sermone habitum futurae orationis expressit. bene ergo 'placido', ne timore consternatus videretur, quem ideo aetate maximum et patientem ostendit, ut ei auctoritas et de aetate et de moribus crescat. ergo 'placido' ad placandum apto; et definitio est oratoris, qui talem se debet componere, qualem vult iudicem reddere.

[522] o regina secundum artem rhetoricam id ei dat quod vult inpetrare. nam eam per laudem benivolam reddidit. quae benivolentia in principiis controversiarum secundum praecepta rhetorica quattuor modis conciliatur: a iudicum persona, a nostra, ab adversariorum, a re ipsa. quod hic invenitur: a iudicum persona 'o regina novam c. c. I. u.', a sua persona 'Troes te miseri' et cetera, ab adversariorum 'quod genus hoc hominum', a re ipsa 'hospitio prohibemur harenae'. post praeparatam igitur benivolentiam et ex sua persona miseratione commota adhibet preces 'prohibe infandos a navibus i. p. p. g. e. p. r. a.' an possint? 'non ea vis animo n. t. s. v.' quo ergo ibatis? 'est locus Hesperiam G. c. d.' et cur huc venistis? 'cum subito adsurgens f. n. O.' ne autem possint timeri, ait 'pauci vestris adnavimus oris'. an gratiam referant? 'officio nec te certasse priorem paeniteat'. quod autem Aeneam laudat, occulte etiam terrorem incutit dicendo 'nec bello maior et armis'. dicit etiam esse qui vindicent, si fiat iniuria 'sunt et Siculis regionibus u. a. q. T. q. a. s. c. A.' an recessuri sint? 'quassatam ventis liceat subd. c.' et subiunxit, etiamsi regem amisimus et Italiam non petimus, tamen ad Siciliam necessario discedemus 'si datur Italiam s. e. reliqua. sin absumpta salus e. t. p. o. T. p. h. L. n. s. i. r. I. at freta Sicaniae saltem'. novam urbem iuxta Poenorum opinionem dixit, qui novam civitatem Carthaginem dicunt.

[523] ivstitia bene consideravit sexum; nec enim 'virtute' poterat dicere. gentes non Carthaginiensium, sed circumiacentium barbarorum. frenare continere, ut contra etNumidae infreni cingunt” .

[524] troes te miseri tacitis occurrit quaestionibus, ne ad populationem venisse videantur more qui tunc vigebat. et videtur aliud ad dignitatem, aliud ad miserationem protulisse. ventis maria omnia vecti per maria. et est contra illud, sicut dictum est, cur ad Africam venerint.

[526] parce pio generi quotiens invidiosae sunt praesentes personae, rhetoricum est ad alias confugere, ut hoc loco confugit ad genus. et propius vicinius scilicet, ut tamquam victi accipiantur, non tales omnes credantur, qualis Paris fuit in Spartae expugnatione raptuque Helenae. nam historiae hoc habet veritas, non voluntate Helenam secutam, sed expugnata raptam civitate, unde et recipi meruit a marito. tangit autem hoc latenter Vergilius illo locome duce Dardanius Spartam expugnavit adulter” . ergo bene non nos, sed res nostras dixit.

[527] populare quia apud veteres haec erat maxime causa navigandi. sane antiqui et populo et populor dicebant, unde est 'populare' etpopulatque ingentem farris acervum curculio” . nunc tamen passiva tantum utimur declinatione. quidam 'populare' pro ad populandum vel pro populatum accipiunt. vertere pro advertere.

[529] non ea vis animo argumentum ab inpossibili sicut dictum est, utquid Troes potuere?” 'vis' autem est possibilitas. non ea vis animo] id est, nec volumus nec possumus.

[530] est locus conparatione orbis totius Italia locus est; nam provincia locus non potest dici. minus est autem 'quam' vel 'quem locum', uturbs antiqua fuit” . aut ideo 'locus', ut ostendat parvo posse esse contentos. hesperiam Hesperiae duae sunt, una quae Hispania dicitur, altera quae est in Italia. quae hac ratione discernuntur: aut enim Hesperiam solam dicis et significas Italiam, aut addis 'ultimam' et significas Hispaniam, quae in occidentis est fine, ut Horatiusqui nunc Hesperia sospes ab ultima” . et haec est vera Hesperia, ab Hespero dicta, id est stella occidentali. ceterum Italia Hesperia dicitur a fratre Atlantis, qui pulsus a germano Italiam tenuit eique nomen pristinae regionis inposuit, ut Hyginus docet. grai cognomine dicunt bene 'Grai', ut et ipsa cognoscat, sicut in octavoElectra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus” .

[531] antiqua nobilis; nec enim nova esse potest, licet primam terram suam esse dicant Athenienses. potens armis dicendo 'potens armis', Troianos laudavit, ut ostenderet, non se bellicosam timere provinciam. ubere glebae 'uber' proprie est fecunditas. et bene Italiae virtutem fecunditatemque conlaudat, ne Africam petisse videantur.

[532] oenotri colvere viri deest 'quam'. Oenotria autem dicta est vel a vino optimo, quod in Italia nascitur, vel ut Varro dicit ab Oenotro, rege Sabinorumquia alii partem Italiae Oenotriam tradunt ex Arcadia profectum in Italiam venisse cum Pelasgis et eam sibi cognominem fecisse. fama subaudimus 'est'. minores maiores et minores quotiens de genere dicimus numeri sunt tantum pluralis.

[533] Italiam Italus rex Siciliae ad eam partem venit in qua regnavit Turnus, quam a suo nomine appellavit Italiam: unde estfines super usque Sicanosnon usque ad Siciliam; nec enim poterat fieri; sed usque ad ea loca, quae tenuerunt Sicani, id est Siculi a Sicano, Itali fratre. alii Italiam a bubus quibus est Italia fertilis, quia Graeci boves ἰταλοὺς, nos vitulos dicimus; alii a rege Ligurum Italo; alii ab advena Molossio; alii a Corcyreo; alii a Veneris filio, rege Lucanorum; alii a quodam augure, qui cum Siculis in haec loca veneritquamque his regionem inauguraverit; plures% atare tenari nepote desatura Minois, regis Cretensium, filia Italiam dictam.

[534] hic cursus vel iste cursus, vel pro illuc. et cursus verbum nauticum est, uthunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas” .

[535] cum subito si 'subito fluctu', nomen est, si per se 'subito', adverbium. cum subito adsurgens fluctu nimbosus orion Oenopion rex cum liberos non haberet, a Iove Neptuno Mercurioque, vel ut quidam tradunt, non Neptuno, sed Marte, quos hospitio susceperat, hortantibus, ut ab his aliquid postularet, petiit, ut sibi concederent liberos. illi intra corium immolati sibi bovis urina facta praeceperunt, ut obrutum terra conpletis maternis mensibus solveretur. quo facto inventus est puer, cui nomen ab urina inpositum est, ut Οὐρίων diceretur, quod Dorica lingua commutatum est, ut ου diphthongus in ω converteretur. quod autem plerumque prima syllaba brevis invenitur, ut hoc loco, cum sit naturaliter longa, Graecae rationis est; nam detractio fit υ litterae et ο remanet brevis, quo modoοὔρεά τε σκιόενταpro ὄρεα, ποίησον pro πόησον. et hoc, quia aut ω est naturaliter longa, aut ου diphthongus; ceterum si sit in proprio nomine dichronos, ut omnes Latinae sunt, propriorum nominum abutemur licentia, ut in artibus lectum est. Orion ergo postea venator factus, velut trium parentum viribus fisus, dum vellet cum Diana concumbere, ut Horatius dicit, eius sagittis occisus est, ut Lucanus, inmisso scorpione periit, et deorum miseratione relatus in sidera signum famosum tempestatibus fecit. veri similius autem est a scorpione interemptum, quo oriente occidit, quia et scorpionem tamquam ultorem pudicitiae Diana inter sidera collocavit: cuius chelae amputatae aliud signum fecerunt; nam ipsae sunt libra. sane ipse Orion magnitudine sua multis oritur diebus, et ideo eius etiam apud peritos est incerta tempestas: unde dictum est 'cum subito adsurgens' ad excusationem non praevisae tempestatis. et multi superfluo quaerunt, cur ortus commemoretur Orionis, cum sit inmissa a Iunone tempestas. sed Ilioneus ista non novit quae a poeta supra dicta sunt, per musam, ut diximus, cognita. et constat numina nisi inventa occasione nocere non posse: quod in omni suo opere Vergilius diligenter observat. bene autem 'nimbosus', qui et ortu suo et occasu tempestates conmovet, sicut ait Horatiusqua tristis Orion cadit” ; et quia hoc signum ibi est, ubi Hyades circa frontem Tauri.

[536] in vada caeca incognita, latentia. procacibus avstris perseverantibus. et procax proprie petax est, nam procare est petere, unde et proci [petitores] dicuntur. alii 'procacibus' inpudentibus tradunt.

[537] perque undas superante salo elevato mari et in undas diviso, ut solet in tempestate. 'salo' autem venit ab eo quod est hoc salum sali, namsale tabentesab eo quod est hic sal salis. perque invia saxa 'invia', id est aspera, inmania. unde et Dido paulo post 'quae vis inmanibus adplicat oris'? non enim suos vituperat, sed naturam litoris culpat.

[538] huc pauci vult intellegi, ut quidam tradunt, superesse et alios qui sunt in futuro vindices, si isti fuerint laesi; nam hoc est quod ait 'dispulit', id est dispersit. adnavimus oris elegit verbum aptum naufragio ad eliciendam misericordiam: quamvis et de navibus 'natat' lectum sit, utnatat uncta carina” . adnavimus adnatavimus per syncopen, quotiens syllaba de medio subtrahitur. et bene 'adnavimus', quasi vix et opportune.

[539] quod genus hoc hominum?? rhetorice vituperaturus mores non ad Didonem loquitur, sed ad tertiam se confert personam. quaeve hunc tam barbara morem p. p. bene mores accusat terrae, ut humanitas patriae potius esse videatur.

[540] hospitio prohibemur harenae ut alibilitusque rogamus” ; occupantis est enim possessio litoris. unde ostenduntur crudeles qui etiam a communibus prohibeant. hospitio prohibemvr harenae ut alibilitusque rogamus innocuum” . litus enim iure gentium commune omnibus fuit et occupantis solebat eius esse possessio. Cicero in Rosciananam quid est tam commune, quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?” unde ostenduntur crudeles qui etiam a communibus prohibeant.

[541] bella cient id est movent. et bene 'cient' et 'vetant' permanet in tertia persona, ne eos in hoc barbaros et inmites appellare videatur. sane in principio modestius, hic iam commotius. primaque vetant consistere terra id est in litore, ut alibituque o, cui prima frementem fudit equum magno tellus percussa tridenti” .

[542] mortalia arma mortalem possibilitatem. sane arma etiam consilia significant, utquaerere conscius arma” . sed hoc loco terret latenter propter Siciliam; nam et paulo post ait 'sunt et Siculis regionibus urbes', cum unam habeant in qua Acestes regnat: sed ad terrorem 'urbes' posuit. temnitis [autem] pro contempnitis per aphaeresin dictum, quae est cum prima verbi syllaba detrahitur. alii 'mortalia arma' pro humanitate accipiunt.

[543] at sperate deos abusive 'timete', ut alibihunc ego si potui tantum sperare dolorem” , cum speremus bona, timeamus adversa. veteres tamen sperare dicebant deorum auxilia spectare. Plautus in Militedeos sperabo, teque postremo tamen(Mil. 1209), in Casinadiis sum fretus, deos speravimus(Cas. 346). sane opportune post blanda principia ista ponuntur; prodest enim nonnumquam subtiliter obiurgare quem roges. memores fandi atque nefandi iusti et iniusti. et bene 'memores', quia etiamsi non statim puniant crimina, sunt tamen memores, ut Horatiusraro antecedentem scelestum deseruit pede poena claudo” . et dicendo 'fandi atque nefandi' significat 'prout meriti fueritis'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: