previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[7]

[8] musa mihi causas memora 'mihi' longa hic, alibi brevis, utmihique haec edissere vera roganti” . sane in tres partes dividunt poetae carmen suum: proponunt invocant narrant. plerumque tamen duas res faciunt et ipsam propositionem miscent invocationi, quod in utroque opere Homerus fecit; namque hoc melius est. Lucanus tamen ipsum ordinem invertit; primo enim proposuit, inde narravit, postea invocavit, ut estnec si te pectore vates accipio(1.63). sane observandum est, ut non in omnibus carminibus numen aliquod invocetur, nisi cum aliquid ultra humanam possibilitatem requirimus. hinc in arte poetica Horatiusnec deus intersit nisi dignus vindice nodus inciderit” . bene ergo invocat Vergilius, non enim poterat per se iram numinis nosse. item in nono libro nisi adderetIuno vires animumque ministrat” , quis crederet Turnum evasisse de castris? †et hic musa non addidit μῆνιν ἄειδε θεὰ. sed 'musa mihi causas memora' pro adesto, ut memores. sane musas multi novem, multi septem dixerunt. his Numa aediculam aeneam brevem fecerat, quam postea de caelo tactam et in aede Honoris et Virtutis conlocatam Fulvius Nobilior in aedem Herculis transtulit, unde aedes Herculis et Musarum appellatur. has alii virgines perhibent; nam ideo et porcam eis sacrificari aiunt, quod multum pariat. alii eis etiam filios dant, Orpheum Linum sirenas. alii has octo, ut Athenis visuntur, alii quattuor dicunt, alias Boeotias, alias Atthidas, alias Siculas. has musas Siculus Epicharmus non musas, sed ὁμονοούσας dicit. quo numine laeso 'quo' in quo, in qua causa. et est septimus casus et communis elocutio; dicimus enim 'quo te laesi'. est et alia expositio. namque Iuno multa habet numina: est Curitis, quae utitur curru et hasta, ut esthic illius arma, hic currus fuit” ; est Lucina, quae partibus praeest, utIuno Lucina fer opem” ; est regina, utquae divum incedo regina” ; sunt et alia eius numina. merito ergo dubitat quod eius laeserit numen Aeneas. alii tamen dicunt separandum esse, ut de odio Iunonis non dubitet, quaerat autem quod aliud numen est laesum. quo numine laeso ideo trahitur in ambiguitatem et requirit in quo Iunonis numen laesit Aeneas, quia in ipsum certa non erant odia, sed in gentem propter causas paulo post dicendas. alii 'numen' voluntatem accipiunt. 'laeso' autem dicendo ipso verbo ostendit, etiamsi fuisset, levissimam culpam fuisse; non enim dixit 'violato' aut 'iniuriam passo'.

[9] quidve dolens bene philosophice dubitavit. dicunt enim quidam ad deos nihil pertinere. volvere casus id est casibus volvi. et est figura hypallage, quae fit quotienscumque per contrarium verba intelleguntur. sic alibidare classibus austros” , cum ventis naves demus, non navibus ventos. itemanimumque labantem inpulit” , hoc est inpellendo fecit labantem.

[10] insignem pietate virum quia patrem et deos penates de Troia sustulit. et hic ostendit merito se invocasse musam. nam si iustus est Aeneas, cur odio deorum laborat?

[11] tantaene animis caelestibus irae hic iam non de qua litate iracundiae, sed de quantitate quaerit; nimia etenim ira est quae pietatis non habet considerationem. et hoc quidem secundum Stoicos dicit, [sed miratur, cur tantum] nam Epicurei dicunt deos humana penitus non curare. 'tantaene' quasi exclamatio est mirantis, cum es ipsa narratione sententiam trahentes nostram personam interponimus, ut “'tanton' placuit concurrere motu” . non nulli 'tantaene' legunt, ut interrogatio sit potius quam exclamatio. animis caelestibus dis superis, nam apud inferos constat esse iracundiam, ubi sunt Furiae. 'animis' vero τοῖς θυμοῖς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: