previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[691]

[692] praetenta anteposita. iacet sita est, utmedio iacet insula ponto” . plemyrium undosum quidam insulam, quidam fluvium putant dici. sane verbum de verbo expressit: hoc est enim 'undosum', quod 'Plemyrium'. sinus Syracusanus in quo Ortygia. cuius hic necessarie meminit; nondum enim erant conditae Syracusae. 'undosum' vero quod usque illucvestigio aestuantis Charybdis dicitur pervenire.

[694] ortygiam haec tantum Ortygia dicitur, Apollinis vero etiam Delos. et bene addidit 'priores', ut haec quae nunc est semper appellata sit Ortygia, haec vero prioribus tantum. fama est huc elidis amnem Elis et Pisa civitates sunt Arcadiae, in qua est fons ingens, qui ex se duos alveos creat, Alpheum et Arethusam: unde fit, ut fingantur coniungi in exitu, quos origo coniunxit ita. Arethusam autem etiam in Elide esse testatur Vergilius dicenssic tibi cum fluctus subterlabere Sicanos” . haec secundum fabulas venatrix fuit: quae dum se in Alpheo post laborem ablueret, ab eo adamata est [in speciem avis Alpheos cognovisset latere, etiam sic eam mutatam persequi coepit, quae cum] et diu fugiens deorum miseratione in fontem sui nominis mutata ad Siciliam per secretos meatus venit: quod etiam Vergilius ostenditet tandem positis velox Arethusa sagittis” . quam Alpheos illuc usque persequutus fonti eius se miscet: quod tali argumento probatur; nam cum equi, diebus festis Olympici Iovis certantes, in eo amne deluuntur, stercus equorum ex eo amne etiam in Arethusa recognoscitur. patera etiam quam in Alpheum quidam Olympionices miserat, in Arethusa inventa dicitur. quidam autem Arethusam non de Elide ad Siciliam venire, sed in ipsa Sicilia nasci volunt et venienti fluvio occurrere. alpheum quia Graece Ἀλφεῖος facit, ut Αἰνείας Aeneas, Μήδεια Medea. ore fonte vivo: et bene de fluvio, utunde per ora novem” .

[697] ivssi numina magna loci veneramur vel ab Achaemenide admoniti, vel ab Heleno, vel ab Anchise, vel ab oraculis. et quaeritur, quae numina; vel quare non dixerit; et utrum Alpheum, an Arethusam intellegi voluerit.

[698] stagnantis helori fluvii qui ad imitationem Nili superfunditur campis. et Graeci stagna ἕλη dicunt, unde ait 'stagnantis Helori'.

[699] proiecta porrecta, extenta, utproiecto dum pede laevo” . pachyni promunctorium est austrum spectans: unde et Pachynum dictum ab aeris crassitudine; nam παχὺς est pinguis et crassus.

[700] radimus propter saxa latentia. 'radimus' autem nimium adiuncti praeterimus, utradit iter laevum interior” .

[701] camerina procul palus est iuxta eiusdem nominis oppidum: de qua quodam tempore, cum siccata pestilentiam creasset, consultus Apollo, an eam penitus exhaurire deberent, respondit μὴ κίνει Καμαρίναν: ἀκίνητος γὰρ ἀμείνων: quo contempto exsiccaverunt paludes, et carentes pestilentia per eam partem ingressis hostibus poenas dederunt. sed hoc responsum Aeneae temporibus ignotum fuit: ergo non observavit poeta, sed ad praesens tempus locutus est.

[702] inmanisque gela civitas a fluvio nominata, sicut etiam 'campi Geloi'.

[703] agragas mons est muro cinctus, in cuius summa parte oppidum est: unde et Cicero aitad mare intra moenia ante oppidum expectabatde Verre. notandum sane Vergilium haec, quantum ad sua tempora spectat, dicere, non quantum ad operis; Aenea enim navigante nec fuerat Camerina siccata, nec Gela vel Agrigentum conditae: quod frequenter facit, sed nunc ideo vitiosum est, quia ex persona narrantur Aeneae.

[704] magnanimum quondam generator equorum secundum Pindarum quondam Agrigentini equos ad agones Graeciae mittebant, qui inde victores revertebantur. legimus etiam aliud: cum in Cappadocia greges equorum perissent, Delphici Apollinis responso adduxerunt equos de Agrigento, et reparavere meliores. quidam autem dicunt Heronem Agrigentinum, vel ut alii ferunt Dionysium, tyrannum Siciliae, equos ad agonem Elidis Olympicum duxisse, et omnes vicisse.

[705] palmosa selinus civitas est iuxta Lilybaeum, abundans palmis quibus vescuntur, et apio. an 'palmosa' ab equis nobilibus?

[706] saxis lilybeia caecis vere dixit, nam litus Lilybetanum naturaliter saxis, quasi de industria constrictum est. sane notandum omnium trium promontoriorum Siciliae factam mentionem, utecce autem Boreas angusta ab sede Pelorietproiectaque saxa Pachyniet hic modosaxis Lilybeia caecis” .

[707] drepani portus Drepanum civitas est non longe a monte Eryce, trans Lilybaeum, dicta vel propter curvaturam litoris, in quo sita est, vel quod Saturnus post amputata virilia Caelo patri illuc falcem proiecit, quae Graece δρέπανος dicitur: quod verisimile putatur propter vicinitatem Erycis, consecrati Veneri, quae dicitur nata ex Caeli cruore et spuma maris. quidam 'Drepana' dictum voluit a falce Cereris, quam ibi, cum filiam suam Proserpinam quaereret, amisit. Cato pluraliterhaec Drepanadicit. inlaetabilis propter patris amissionem.

[708] actis transactis, vel quomodo 'mensibus actis'.

[711] fessum deseris ut supra diximus, secundum Vergilium: nam Cato eum in originibus ad Italiam venisse docet; unde etiam in sexto illud amphibolon estquo magis Italia mecum laetere reperta” . nam et post Latinum Turnumque et Amatam dicitur excessisse. sed bene hic subtrahitur, ne parum decoro amori intersit. quaeritur sane cur sine ulla descriptione funus patris praeterierit? aut quia in V. dicturus est, et bis eadem dicere vitaverit, aut quia, sicut dictum est, Anchises ad Italiam cum filio pervenit.

[712] nec vates helenus quia dixeratprohibent nam cetera parcae scire Helenum” .

[713] non dira celaeno quae vel irata debuit adversa praedicere. et bona pietate mortem patris graviorem dicit esse, quam famem.

[714] hic labor extremus aut apud Drepanum: aut 'extremus' saevissimus, quia statim tempestate iactatus est. et bene de ipsa tempestate tacuit, quia Ilioneus supra dixeratcum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion in vada caeca tulit” .

[715] deus adpulit oris bene se commendat Didoni, dicens se ad eam deorum voluntate venisse. sane non dixit, quis deus, ut alibidabit deus his quoque finem” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: