previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[151]

[152] ille os oculosque loquentis suffecerat ad recordationem Anchisae vultum agnovisse. addidit 'et totum lustrabat lumine corpus': quod sine dubio non vacat. nam quia Aeneas de virtute sua multa praedixerat, orationem eius voluit aestimare de corpore: et postquam fides facta est, inde coepit 'ut te fortissime Teucrum accipio'.

[153] totum lustrabat lumine corpus paterna in eo lineamenta cognoscens. 'lumine' autem pro luminibus, id est oculis.

[154] pauca refert non pauca, sed paucis, id est breviter. hoc vult dicere: multa eum dixisse, sed paucis. ut te quemadmodum. ut te fortissime teucrum ad 'optime Graiugenum' reddidit 'fortissime Teucrum'.

[155] agnoscoque libens postquam probavit ex habitu corporis vera esse quae dicebat Aeneas, per Anchisen eum laudat adulatione deposita. sane inter agnosco et cognosco superfluo quidam volunt facere discretionem, ut cognoscamus novos, agnoscamus antiquos. sed haec a poetis metri necessitate variantur; nam 'agnosco' propter synalipham dixit.

[156] vocem Anchisae magni mire quod non fecit Aenean dicentem qui sit, Euandrum cognoscentem.

[157] hesionae visentem regna sororis commemorationi necessitudinis reddit commemorationem hospitii. sane fabula de Hesione et nota est et aliquot locis exposita. quis enim nescit a Laomedonte mercedem Neptuno et Apollini ob muros Troiae fabricatos negatam; cumque incursu maris civitas vexaretur, coactum Laomedontem filiam Hesionam ceto obicere; eamque ab Hercule liberatam, eversa Troia et occiso Laomedonte propter negatum praemium, Telamoni suo comiti in matrimonium datam. quae causa fecit ut Priamus ad visenda sororis regna proficiscens, cum Salaminam tenderet, iter per Arcadiam faceret et tunc ab Euandro esset susceptus Anchises. hesionae visentem regna sororis ut diximus supra Hercules eversa Troia Hesionam, Laomedontis filiam, Telamoni suo comiti dedit, ex qua natus est Teucer. Priamus postea cum Salamina tenderet ad visendum regnum sororis, per Arcadiam iter fecit, et tunc ab Euandro est susceptus Anchises. visentem regna videre cupientem.

[159] protinus uno eodemque tempore, hoc est dum pergit, vidit Arcadiam; nam non possumus 'simul' intellegere, cum Salamina insula sit, Arcadia in continenti.

[161] mirabarque duces teucros hos laudat, quo melior sit ille quem praefert.

[162] cunctis altior non solum ad staturam, sed ad omnia.

[163] ivvenali ardebat amore inest enim strenuis iuvenibus studium adquirendarum amicitiarum: Horatiusanimusque virilis quaerit opes et amicitias” .

[165] cupidus ἐπιθυμῶν. phenei oppidi Arcadiae: Homerus οἳ Φένεόν τ᾽ ἐνέμοντο. nec nos debet movere quod, cum Euander de Pallanteo sit, dicit 'Phenei sub moenia', cum sciamus poetas vicinas omnes pro uno habere civitates, sicut de Didone facit, quam nonnumquam Tyriam, aliquotiens Sidoniam vocat.

[166] ille mihi insignem pharetram ius hospitii habet inter se remunerationem, sed verecunde tacet Euander de suis muneribus. lyciasque sagittas enumerando singula efficit ne communia et ficta videantur.

[167] auro dedit intertextam legitur et 'intertexto'. et figurate dictum est, intertextum aurum habentem.

[168] frenaque bina poetice, nam 'duo' debuit dicere: 'bina' enim secundum Ciceronem non dicuntur nisi de his quae sunt numeri tantum pluralis. nam Cicero per epistolam culpat filium, dicens male eum dixisse 'direxi litteras duas', cum 'litterae', quotiens epistolam significant, numeri tantum pluralis sint. contra 'epistolas binas' non dicimus, sed 'duas'.

[169] ivncta est mihi foedere dextra antiquis amicitiis per Anchisae hospitium.

[171] avxilio laetos dimittam haec sunt pauca quibus auxilium pollicetur. opibus id est militibus. 'opes' antiqui vocabant milites.

[172] quando huc venistis amici siquidem amici iam venistis: extraneos enim ad sacra non licebat adhibere. hos autem adhibet ad sacra quasi antiquis iunctos amicitiis: unde infert 'et iam nunc sociorum adsuescite mensis'.

[173] annva quae differre nefas anniversaria sacrificia, id est sollemnia, ideo non differuntur, quia nec iterari possunt. sollemne autem hoc esse ipse aitforte die sollemnem illo rex Arcas honorem” . nam kalendaria si qua fuerint ratione dilata, possunt repeti, nec piaculum eorum intermissione committitur. sane hoc sacrum pollutum vocatur, quod populo annis singulis luitur. faventes ut in sacris 'favete linguis', 'favete vocibus'.

[174] et iam nunc ordo est 'et iam sociorum'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: