previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[383]

[385] navita epenthesis, ut 'Mavors'. inde ut stygia prospexit ab unda utSiculo prospexit ab usque Pachyno” . et hinc ostenditur quod diximus, iuncta esse haec tria: Acheronta, Stygem, Cocyton. de his autem nascuntur alia, unde estet novies Styx interfusa coercet” .

[386] per tacitum nemus aut solum: aut ipsos tacitos, id est tacite.

[387] adgreditur dictis hoc sermone ostendit iratum.

[388] quisquis es armatus bene a praescriptione coepit, ac si diceret: nihil pium molitur armatus.

[389] quid venias cur; nam adverbium est. iam istinc a loco in quo es.

[391] corpora viva quia, ut supra diximus, sunt corpora etiam mortuorum quae tantum videntur, id est umbrae.

[392] me sum laetatus evntem lectum est et in Orpheo quod, quando Hercules ad inferos descendit, Charon territus eum statim suscepit: ob quam rem anno integro in compedibus fuit. ideo ergo 'non laetatus', scilicet propter supplicium suum. sane Alciden volunt quidam ἀπὸ τῆς ἀλκῆς dictum, id est a virtute: quod non procedit, quia a prima aetate hoc nomen habuit ab Alcaeo, patre Amphitryonis. et scimus agnomina ab accidentibus dari.

[394] quamquam ac si diceret, hoc in te nondum probavi: scilicet per simulationem, nam noverat.

[395] in vincla petivit Hercules a prudentioribus mente magis, quam corpore fortis inducitur, adeo ut duodecim eius labores referri possint ad aliquid: nam cum plura fecerit, duodecim tantum ei adsignantur propter agnita duodecim signa. quod autem dicitur traxisse ab inferis Cerberum, haec ratio est, quia omnes cupiditates et cuncta vitia terrena contempsit et domuit: nam Cerberus terra est, id est consumptrix omnium corporum. unde et Cerberus dictus est, quasi κρεοβόρος, id est carnem vorans: unde legiturossa super recubans” : nam non ossa citius terra consumit.

[396] ipsius a solio regis atqui Cerberus statim post flumina est, utCerberus haec ingens latratu regna trifauci personat” : nam illic quasi est aditus inferorum, solium autem Plutonis interius est. ergo aut ad naturam canum referendum est, qui territi ad dominos confugiunt: aut solium pro imperio accipiendum est, ut alibi arces pro imperio posuit, utinbellem avertis Romanis arcibus Indum” , cum Indi usque ad primos venerint fines, non usque ad arces.

[397] hi dominam ditis aut de Graeco tractum est, qui uxorem δέσποιναν dicunt: aut 'Ditis thalamo', ut 'dominam' Charon ad se retulerit.

[398] amphrysia vates Apollinea: et est longe petitum epitheton. nam Amphrysus fluvius est Thessaliae, circa quem Apollo spoliatus divinitate a Iove irato Admeti regis pavit armenta ideo, quia occiderat Cyclopas, fabricatores fulminum, quibus Aesculapius extinctus est, Apollinis filius, quia Hippolytum ab inferis herbarum potentia revocaverat.

[400] nec vim tela ferunt ac si diceret, tantum repellunt. licet fas est: et est concedentis adverbium, sicut 'esto'.

[401] aeternum adverbium est, ut supra. et subauditur bis 'aeternum latrans aeternum terreat', id est semper latrans.

[402] patrvi quia Iovis est filia ex Cerere. servet obtineat, custodiat, inhabitet, utsola domum et tantas servabat filia sedes” .

[403] troius Aeneas id est a diis originem ducens. pietate insignis et armis propter illudpauci quos aequus amavit Iuppiter aut ardens evexit ad aethera virtus” .

[404] erebi Erebus proprie est pars inferorum, in qua hi qui bene vixerunt, morantur. nam ad Elysium non nisi purgati perveniunt: unde estet pauci laeta arva tenemus” . hinc fit ut quaeratur, an animae de Elysio in corpora possint redire? et deprehensum est non redire, quia per purgationem carent cupiditate.

[405] si te nulla movet necessitate vult persuadere, quia scit manes nulla re flecti, utscirent si ignoscere manes” . pietatis imago pietas: per periphrasin dicta, ut 'vis Herculea', id est Hercules.

[406] aperit nudat, utaperire procul montes ac volvere fumum” .

[408] nec plura his nec est aliquid ulterius dictum vel a Sibylla, vel a Charonte post ramum visum.

[409] fatalis virgae utsequetur, si te fata vocant” . longo post aut adverbium est, aut praepositio antique posita.

[411] ivga Graece dixit: ζυγὰ enim dicunt quae transtra nominamus.

[412] laxatque foros tabulata vacuat, ut supraet campos iubet esse patentes” : multitudine enim remota quasi laxantur spatia. alveo fluminis scilicet. et per synaeresin 'alvo' facit.

[413] ingentem Aenean bene hunc solum dicit, ut per transitum ostendat purgatioris animi homines etiam corpora habere leviora: quod de Sibylla vult accipi.

[414] sutilis intexta: per quod fragilem ostendit.

[415] tandem aut propter pondus Aeneae, quod est melius: aut propter paludis magnitudinem: aut propter caeni densitatem.

[416] informi limo magno, sine forma. vlva herba palustri.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: