previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[468]

[470] maxime teucrorum dicendo 'maxime' subtiliter ostendit eum pontificis maximi et scientiam et potestatem habere.

[471] numquam res equidem Troiae victas satis mature 'equidem' dixit, id est ego quidem Troiam te vivo victam non arbitror, quantum est in opinione mea.

[472] pro nomine tanto pro tui nominis gloria.

[474] hinc rutvlus premit hoc estgens eadem, quae te crudeli Daunia bello insequitur” . et murum circumsonat armis et brevitatem sui ostendit imperii et hostilem necessitatem, ob quam se penitus exarmare non poterat. 'amni' autem 'claudimur Tusco' ideo dixit, quia ipse fuit Romani finis imperii: Iuvenaliset quae imperii fines Tiberinum virgo natavit” .

[475] sed tibi ego artificiose agit, ut etiam quae monstrantur auxilia, ipsius esse videantur. 'ingentes' autem 'populos' non sine causa dixit: nam Tuscia duodecim lucumones habuit, id est reges, quibus unus praeerat: unde estgens illi triplex, populi sub gente quaterni” .

[476] quam fors inopina hoc beneficium casus praestat, qui efficit ut eo tempore quaeras auxilium, quo Tyrrheni ducem requirunt.

[477] fatis huc te poscentibus adfer perge illuc poscentibus fatis; nam talis est sensus, si legeris 'adfer'. et similiter iungit fortunam fato, ut supra, ubi aitfortuna omnipotens et ineluctabile fatum” . si autem legeris 'adfers', sensus erit talis: fati necessitate factum est ut venires; fortunae beneficium ut illi ducem requirant. legimus ergo et 'adfer' et 'adfers'.

[478] havd procul hinc ut ire ei facile persuadeat. saxo colitvr fundata vetvsto antiquo opere, uttempla dei saxo venerabar structa vetusto” .

[479] urbis agyllinae sedes quae nunc Caere dicitur. lydia quondam gens 'quondam insedit', non 'quondam bello praeclara': nam etiam tunc florebat. sane etiam supra diximus, Maeoniam provinciam esse. cuius dum brevitas duos fratres, Lydum et Tyrrhenum, ferre non posset, ex sorte Tyrrhenus cum ingenti multitudine profectus est et partem Italiae tenuit et Tyrrheniam nominavit. hi diu piraticam exercuerunt, ut etiam Cicero in Hortensio docet, cum captivos novis poenis adfligerent, occisorum eos religantes cadaveribus. quod Vergilius dat Mezentio, sciens lectum esse de gente Tyrrhenorum. sane illo tempore Tyrrheni dicti sunt, post Tusci ἀπὸ τοῦ θύειν. Lydi autem a Lydo, regis fratre, qui in provincia remanserat. et 'Lydia' provincia positivum, 'Lydia' gens derivativum pro 'Lydica'. sane hanc Agyllam quidam a Pelasgo conditam dicunt, alii a Telegono, alii a Tyrrheno, Telephi filio. 'insedit' autem secundum Sallustiummontem sacrum atque Aventinum insedit” .

[482] saevis tenvit mezentius armis unde illi magis indigni iniuriis, quorum persona laudata. et hoc positum est, ut ostendatur an utile illis sit iungi Aeneae.

[483] quid memorem infandas caedes figura oratoria, quae paralipsis vocatur: Ciceronam illa nimis antiqua praetereo” .

[484] effera cruenta. di capiti ipsius utquod di prius omen in ipsum convertant” . quando enim volumus exprimere indignitatem rei, quasi commoti avertimus orationem, utdi talia Grais” .

[485] mortva quin etiam quod supra dictum est: quod Cicero etiam in Hortensio de Tuscis dixit.

[487] tormenti genus exclamatio est inventi supplicii, et etiam detestatio. sanie taboque sanies mortui est. 'tabo' viventis scilicet sanguinis.

[489] at fessi cum essent fessi, tandem circumsistunt.

[493] confugere confugiebat: et ut diximus, historicus stilus est. defendier defendi, id est defendebatur. et vertit historiam; nam, ut diximus, Turnus magis confugit ad Mezentium.

[495] ad supplicium bene, non ad bellum. praesenti marte sine aliqua dilatione.

[496] his ego te Aenea ductorem quasi grande incrementum. addam aut dabo; aut re vera addam habentibus Tarchonem. toto namque fremunt vel praeterita narrat; vel coniectura est, utrum velint qui cessant.

[498] longaevus aruspex argumento aetatis vult doctum videri. quibusdam sane displicet, quod aruspicis nomen <non> addiderit, cuius aetatem auctoritatemque designat.

[500] flos veterum Ennianum.

[502] subivngere coniungendo subiungere.

[503] optate duces votis scilicet: vel certe expectate vel legite.

[504] hoc acies campo quasi iam in bellum parati.

[505] regnique coronam insigne, non re vera coronam, quam Tusci reges numquam habuerunt. ergo species est pro genere.

[506] mandatque insignia aut mittit insignia, id est omnia ornamenta regalia, aut re vera 'mandat insignia', id est magna, ut castris succedam, capessam regna Tyrrhena. alii 'insignia' pro fascibus accipiunt, qui ad Romanos a Tuscis translati sunt; aliud est enim 'insigne' singulari numero, aliud 'insignia', in quibus vestis et sella regia accipi potest. vel 'mandat' tradit, ut dicimus mandari magistratum: Sallustiusad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni” .

[508] sed mihi tarda gelv occurrit tacitis quaestionibus, dicens se non isse propter aetatem senilem, filium vero propter mixtum genus per originem matris: unde Aenean dicit ire debere, cui et aetas et origo regna concedunt. saeclisque effeta senectus notandum dicta 'saecula' etiam in uno homine secundum eos qui dicunt saeculum triginta annos habere: nam alii volunt centum et decem, alii mille annis putant saeculum contineri.

[509] invidet imperium bona elocutio est, utLiber pampineas invidit collibus umbras” .

[510] mixtus matre sabella pro 'duplici genere natus'.

[511] partem patriae traheret sic dixit 'traheret' quomodo dicitur originem ducere. et annis ad se retulit.

[512] generi fatum indulget ad Pallanta retulit. quem numina poscunt ut 'externos optate duces'.

[513] italum fortissime ductor εὐσυμβόλως iam ductorem Italiae vocat Aenean.

[514] spes et solacia 'spes' quia multa sibi de eius virtute promittebat pater, 'solacium' quia amissa coniuge unici filii utebatur solacio.

[515] tolerare quasi rem asperam et difficilem. et per hoc significat nondum eum sufficere, ut intellegatur quid nolit: nam et paternam sollicitudinem servat et heroicam virtutem, et ideo non vult simpliciter dicere nondum debere puerum pugnare, sed verecunde 'sub te tolerare magistro'.

[517] miretur imitetur: Lucanusmiratoremque Catonis” , id est imitatorem: optima enim ingenia necesse est ut ea quae mirantur, imitentur.

[519] svo nomine bene in omnibus filii gratiam facit: nam dicit: dat tibi Pallas milites ducentos suo nomine, ipse vero a me accipiet ducentos. svo nomine] maluit enim munus suum cum persona eius dividere, quam suo nomine totum dare.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: